Philopoemen

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.

Ultimis Graeciae temporibus dux exstitit, Epaminondae fortitudinis et gloriae dignus haeres, Philopoemen (graece : Φιλοποίμην). Is, Achaeorum praetor, non minus scientia rei militaris et bellica virtute insignis fuit, quam modestia et simplicitate. Quadam die, domum hospitis, apud quem erat cenaturus, nullo comitante advenerat ; hospita autem, quae parabat dapes, obsoletiore eius vestitu decepta, eum ligna foco caedere iussit. Huic operae accinctum hospes ingressus Philopoemenem invenit, qui ridens : "Hoc", inquit, "merui propter meam chlamydem." Philopoemen adversus Messenios strenue, ut solebat, dimicans, in transitu fossae equo praecipitatus, ab hostium multitudine circumventus captusque fuit. Messeniorum magistratus captivum duci iusserunt in theatrum eum, quem capi potuisse incredibile videbatur ; deinde in carcerem sub terra vinctum demiserunt. Neque eos puduit senem septuaginta annos iam natum veneno interficere. Ab eo, qui venenum attulerat, Philopoemen quaesivit : "An Lycortas, praefectus Achaeorum, equitesque evavissent." Postquam responsum est : "incolumes esse," - "bene res habet," exclamavit, et, poculo impavide exhausto, haud ita multo post exspiravit.