Isaacus Casaubonus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Isaacus Casaubonus


Isaacus Casaubonus, vulgo Isaac Casaubon (Genavae die 18 Februarii 1559 natus; Londinii die 1 Iulii 1614 mortuus) fuit eruditus rerum classicarum necnon theologicarum. Ab anno 1596 fuit professor linguarum bonarumque litterarum apud Universitatem Montispessulani. Lutetiae iuxta Iacobum Augustum Thuanum in Librario Regis custos meruit ab anno 1604, quod munus usque ad mortem retinuit; sed anno 1610, patrono Henrico IV nuper mortuo, exsilium Londinii petivit.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1597 : Athenaei Deipnosophistarum libri quindecim editore Isaaco Casaubono; interpr. Iacobo Dalechampio. Heidelbergiae (Graece, Latine) Textus editionis Lugdunensis, 1612 (imprime "Objetos digitales")
  • 1603 (editor) : Historiae Augustae scriptores sex: Aelius Spartianus, Iulius Capitolinus, Aelius Lampridius, Vulcatius Gallicanus, Trebellius Pollio, & Flavius Vopiscus. Isaacus Casaubonus ex vett. libris recensuit; idemque librum adiecit emendationum ac notarum. Lutetiae: Drouart
  • 1605 : De satyrica Graecorum poesi et Romanorum satira libri duo. Lutetiae: Drouart (Editio 1774 apud Google Books)
  • 1615 (editor) : Auli Persii Flacci Satirarum liber. Isaacus Casaubonus recensuit, & commentario libro illustravit. Lutetiae: Drouart
  • 1615 : Isaaci Casauboni de rebus sacris et ecclesiasticis exercitationes XVI. Francofurti Textus apud archive.org
  • 1617 : Misoponeri Satyricon cum notis aliquot ad obscuriora prosae loca et Graecorum interpretatione. Lugduni Batavorum, Sebastianum Wolzium, 1617
  • 1850 (ed. Iohannes Russell) : Ephemerides. Oxonii Vol. 1 Vol. 2 apud archive.org

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!