Quintus Fabius Maximus Aemilianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Quintus Fabius Maximus Aemilianus (natus saeculo 2, mortuus circa annum 130 a.C.n.) vir publicus atque militaris Romanus erat.

Gens[recensere | fontem recensere]

Fabius ascitus est a gente patricia Fabiis, natu filius maximus Lucii Paulii Aemilius Macedonii et Papariae Masonis fraterque maior Publii Cornelii Scipionis Aemiliani Africani. Fabius Quintum Fabium Maximum Allobrogicum, consul anni 121 a.C.n. genuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 168 a.C.n. puer patrem in pugnam Pydnae sequebatur et nuntium Victoriae Romam tulit. Anno 154 legatus Pergamum missus est, anno 149 praetor Siciliam administrabat. Anno 145 una cum Lucio Hostilio Mancino consul creatus[1] in Hispania feliciter contra Viriathum ducem Lusitanorum certavit[2]. Annis 134 - 132 a.C.n. fratris Scipionis legatus inter obsidionem Numantiae erat. Circa annum 130 a.C.n. ante fratrem mortuus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Polybius, Historiae XXXIII 9, 3; XXXVI 5, 8.
  2. Appianus Alexandrinus Iberica 90


Antecessores:
Gnaeus Cornelius Lentulus et Lucius Mummius Achaicus
Consul
145 a.C.n.
cum
Lucio Hostilio Mancino
Successores:
Servius Sulpicius Galba et Lucius Aurelius Cotta