Calais et Zetes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Phineus et Boreadae (Calais et Zetes) ad mensam victu onustam Harpyiarum adventum exspectant. Crater Atticus rubeis figuris. Museum Lupariense.

In mythologia Graeca Calais et Zetes erant filii gemelli Boreae et Orithyiae, filiae regis Atheniensis Erechtei. Saepe Boreadae appellabantur. Alas in capite et in pedibus gerebant[1] : ita velocissime per aerem volabant, ut venti. Secundum Ovidium pueri sine alis fuerunt : postquam vero barba eis crevit, tum alas velut aves in humeris habuerunt. Numquam recedebant a fratre ac semper una erant. Cum Argonautis in Colchidem navigarunt ad vellus aureum repetendum.

Rem praeclaram in Thracia gesserunt apud regem Phineum, de qua re nobis diverse traditum est : altera traditio antiquior et mirabilior, altera ad veri similitudinem ac rationem redacta[2] :

  • Cum ad Thraciae litus adpulerunt Argonautae regem Phineum ab Harpyis vexatum invenerunt, quae cibum sive eripiebant ei sive polluebant. Boreadae miserum maritum sororis Cleopatrae supplicio liberaverunt, dum stricto gladio Harpyias usque ad insulas Strophadas persequuntur nec tamen eas necant quod promiserunt se non iam Phineum vexaturos. Praterea sive Iris[3] sive Typhon[4] eos monuit displicere deis mortem earum[5].
  • Secundum alios Phineus Cleopatram repudiarat ac novam uxorem Idaeam duxerat quae privignos de vi accusavit. Itaque postquam e nave exierunt, Argonautae in duos iuvenes catenatos verberatosque ad supplicium ductos inciderunt, qui ab eis, velut a deis, auxilium orabant. Quos percontati Boreades Zetes et Calais, postquam filios sororis suae Cleopatrae agnoverunt ac rescierunt crimine novercae sic male mulcatos esse, indignantes eos catenis et supplicio liberarunt, quamvis vetante rege Phineo. Quapropter ad proelium inter Argonautas et Thraces ventum est, in quo proelio Hercules[6] cum multos alios hostes, tum regem Phineum occidit. Argonautae regnum liberis Cleopatrae tradiderunt atque ipsam e custodia dimiserunt[7]

De morte quoque diverse traditur : nam quidam volunt eos postea ab Hercule sagittis interfectos esse (quod Argonautis persuaserant ut eum in Mysia relinquerent) et patrem Boream cum super tumulum eorum flat columnam lapideam quatere solere[8]. Alii dicunt in ipso venatu Harpyarum mortuos.[9]

Fontes.[recensere | fontem recensere]

Calais et Zetes Harpyas fugant. Imago a Bernardo Picart delineata ad Metamorphoses Ovidianas illustrandas.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic Hyginus.
  2. Fortasse ut argumentum fabulae theatralis fieret.
  3. Sic Apollonius Rhodius.
  4. Sic Valerius Flaccus.
  5. Sic Apollonius Rhodius, Valerius Flaccus, Hyginus, Ovidius.
  6. Secundum Apollonium Rhodium et Valerium Flaccum Hercules non iam cum Argonautis tum erat cum in regnum Phinei pervenerunt!
  7. Sic Diodorus Siculus et Bibliotheca Apollodori libro tertio.
  8. Apollonius Rhodius I,1298-1308.
  9. Apollodori Bibliotheca III,15,2.