Pectinidae
| Pectinidae Aetas fossilium: Triassico ad Recens |
|
|---|---|
| Taxinomia | |
| Regnum: | Animalia |
| Phylum: | Mollusca |
| Classis: | Bivalvia |
| Ordo: | Ostreoida |
| Subordo: | Pectinina |
| Superfamilia: | Pectinoidea |
| Familia: | Pectinidae Wilkes, 1810 |
| Genera | |
|
Vide commentarium. |
|
Pectinidae (ex pectine) sunt familia marinorum molluscorum bivalvium ad ostreas cognatorum. Eae sunt hermaphrodita, quorum gonades? primum maturescunt. Pectinidae se valvibus per aquam propellere possunt, et se ad saxa aliasque res solidas bysso adfingere possunt, vel tantum humi iacent. Omnes orbis terrarum oceani permulta exempla praebent, et nonnullis speciebus est momentum commercii.
Index |
Morphologia [recensere]
Testae Pectinidarum plerumque in duobus valvibus consistunt, quae sunt rotunda ad ovata, valve dextro ferme inflatiore quam valve laevum. Valvia fiunt angustioria et punctata prope umbones, quibus sunt in ambobus lateribus complanatae extensiones triangulares, auriculae appellatae. Superior auricularum margo aliquantulum rectam cardinis lineam effingit. Eminent umbones super hac linea paulum. Testis plurimarum Pectinidarum sunt costae radiales et dorsa concentrica; testae autem paucarum specierum sunt leves. Ctenolium est gravis proprietas, quae Pectinidas ab omnibus aliis familiis distinguit.
Distributio et habitatio [recensere]
Pectinidae in omnibus orbis terrarum oceanis habitant, sed maximus specierum numerus in regione Indo-Pacifica vigent. Plurimae Pectinidarum species in aquis humilibus a linea aestus recessus ad 100 m habitant, sed aliae profundiorem aquam anteponunt. Quamquam aliquae species in angustissimis circumiectibus habitant, plurimae varias opportunitates petunt et in variis condicionibus vivere possunt. Pectinidae inveniri possunt intra, super, subque saxa, curalium, rudus, gramen marinum, phaeophyceas, harenam, et lutum. Specimina adulta ad substratum bysso adfiguntur vel adligantur, dum alia libere natant.
Fossilia [recensere]
Historiae fossilium Pectinidarum sunt permultae species et specimina. Antiquissima fossilia nota Pectinidarum verarum (quibus fuit ctenolium) a Triassico abhinc annorum 200 milliones inveniuntur.[1] Antiquissimae species divisae sunt in duo greges, quorum alii, Pleuronecti (von Schlotheim, 1820), fuit exterior paene levis, dum alii, Praechlamidi? (Allasinaz, 1972), fuerunt costae radiales (vel costulae) et auriculae.[2] Fossilia etiam significant Pectinidas aliquando fuisse instabiles; qui, "speciosissima" Mesozoici familia, paene evanuisse ante Cretaceum exeuntem. Superstites se per Tertiarium rapide evolvebant. Paene 7000 nominum specierum et subspecierum pro Pectinidis fossilibus et recentibus introducta sunt.
Taxinomia et genera [recensere]
Sunt plus quam triginta genera et circa 350 species intra familiam Pectinidas. Perscribunt Raines & Poppe (2006) paene 900 nomina specierum quorum plurima dubia vel inrita putantur. Dicunt esse plus quam quinquaginta genera et circa 250 species et subspecies. Quamquam species bene circumscribuntur, attributiones ad subfamilias et genera aliquando sunt ambiguae, et abest scientia accommodata de phylogenia coniunctionibusque specierum, plerumque quia plurimae investigationes solum in morphologiam adultam inquisiverunt (Barucca et al., 2004).
Genera [recensere]
-
-
- Hyalopecten Verrill, 1897
-
- Subfamilia: Camptonectinae Habe, 1977
-
- Delectopecten Stewart, 1920
- Ciclopecten Seguenza, 1877
- Pseudohinnites Dijkstra, 1989
-
- Subfamilia: Hemipectinae Habe, 1977
-
- Hemipecten Adams & Reeve, 1849
-
- Subfamilia: Palliolinae Korbkov in Eberzin, 1960
- Tribus Palliolini Waller, 1993
- Palliolum Monterosato, 1884
- Lissochlamys Sacco, 1897
- Placopecten Verrill, 1897
- Pseudamussium Mörch, 1853
- Mesopeplum Iredale, 1929
- Tribus Palliolini Waller, 1993
- Subfamilia: Pectininae
- Tribus Decatopectinini Waller, 1986
- Anguipecten Dall, Bartsch & Rehder, 1938
- Annachlamys Iredale, 1939
- Bractechlamys Iredale, 1939
- Decatopecten Rüppell in G. B. Sowerby II, 1839
- Excellichlamys Iredale, 1939
- Flexopecten Sacco, 1897
- Glorichlamys Dijkstra, 1991
- Gloripallium Iredale, 1939
- Juxtamusium Iredale, 1939
- Mirapecten Dall, Bartsch & Rehder, 1938
- Tribus: Pectinini Wilkes, 1810
- Amusium Röding, 1798
- Dentamussium Dijkstra, 1990
- Pecten Müller, 1776 (Pectinem maximum, Pectinem yessoensem, Pectinem novaezealandiae, et Pectinem raveneli comprehendit)
- Euvola Dall, 1898 (Euvolam ziczac comprehendit)
- Minnivola Iredale, 1939
- Serratovola Habe, 1951
- Tribus Decatopectinini Waller, 1986
- Subfamilia: Chlamydinae von Teppner, 1922
- Tribus Chlamydini von Teppner, 1922
- Chlamys Röding, 1798
- Complichlamys Iredale, 1939
- Coralichlamys Iredale, 1939
- Equichlamys Iredale, 1929
- Hinnites Defrance, 1821
- Laevichlamys Waller, 1993
- Manupecten Monterosato, 1872
- Nodipecten Dall, 1898
- Notochlamys Cotton, 1930
- Pascahinnites Dijkstra & Raines, 1999
- Pedum Bruguière, 1791
- Psychrochlamys Jonkers, 2003
- Scaeochlamys Iredale, 1929
- Semipallium Jousseaume in Lamy, 1928
- Swiftopecten Hertlein, 1936
- Veprichlamys Iredale, 1929
- Tribus Austrochlamydini Jonkers, 2003
- Austrochlamys Jonkers, 2003
- Tribus: Adamussiini Habe, 1977
- Adamussium Thiele, 1934
- Tribus Fortipectinini Masuda, 1963
- Mizuhopecten Masuda, 1963
- Patinopecten Dall, 1898
- Tribus Crassadomini Waller, 1993
- Crassadoma Bernard, 1986
- Caribachlamys Waller, 1993
- Tribus Mimachlamydini Waller, 1993
- Mimachlamys Iredale, 1929
- Spathochlamys Waller, 1993
- Talochlamys Iredale, 1935 (Talochlamydem pusionem? comprehendit) (Linnaeus, 1758) = Chlamys distorta (da Costa, 1778)
- Tribus Aequipectinini F. Nordsieck, 1969
- Aequipecten Fischer, 1886 (Aequipectinem muscosum comprehendit)
- Argopecten Monterosato, 1889 (Argopectinem irradiantem, Argopectinem gibbum, et Argopectinem ventricosum comprehendit)
- Cryptopecten Dall, Bartsch & Rehder, 1938
- Haumea Dall, Bartsch & Rehder, 1938
- Leptopecten Verrill, 1897
- Volachlamys Iredale, 1939
- Tribus Chlamydini von Teppner, 1922
Pinacotheca [recensere]
-
IMGP0789.jpg
Vivus Argopecten irradians singulus in Marine Biological Laboratory in Woods Hole Massachusettae photographatus
-
Pecten maximus dextra, iuxta Ostream edulem
-
Testa speciei Pectinis cum crusta vermium serpulidorum; Litus Duck Harbor in Sinu Cape Cod ante Wellfleet Massachusettae
-
Exterior Aviculopectinis forma ex Formatione Logan, Carbonifero, Ohii.
-
Pedum spondyloideum ex septentrionali Timoriae Orientalis litore
Notae [recensere]
- ↑ Treatise on Invertebrate Paleontology Geological Society of America, Kansas, Part N, Vol. I (1969) p. N348.
- ↑ T. R. Waller, (1993), "The evolution of Chlamys (Mollusca: Bivalvia: Pectinidae) in the tropical western Atlantic and eastern Pacific," American Malacological Bulletin 10 (2): 195–249.
Bibliographia [recensere]
- Barucca, M., E. Olmo, S. Schiaparelli, et A. Canapa. 2004. Molecular phylogeny of the family Pectinidae (Mollusca: Bivalvia).
- Raines, B. K., et G. T. Poppe. 2006. "The Family Pectinidae." In A Conchological Iconography, ed. G. T Poppe et K. Groh. Hackenheim: ConchBooks. ISBN 3-925919-78-3.
Nexus externi [recensere]
- Museum Historiae Naturalis Rotterdamense: photographemata testarum Pectinidarum
| Haec stipula ad bivalve spectat. Amplifica, si potes! |