Latinitas nondum censa

Transbaicalia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Transbaicalia[1] seu Transbaikalia[2] (Russice Забайкалье, tr. Zabajkal'e) est terra in parte orientali Russiae, ad orientem et meridio-occidentem Lacus Baicalis sita. Subiecta Foederationis Russicae, ibi locatae, sunt Territorium Transbaicalicum, Buriatia et partim Regio Ircutensis. Spatium Transbaicaliae, ab litoribus Baicalis in occidente ad confluentem fluviorum Schilcae et Arguni in oriente, circa mille km est. Tantum est et spatium eius ab montibus Patomensibus et Septentrio-Baicalensibus in septentrione ad finem Russiae cum Mongolia et Sinis.

Prominentia terrestris Transbaicaliae determinata est vicissitudine iugorum montium mediorum et depressionum intermontanarum. In partibus septentrionali et occidentali iuga montium altorum cum glaciariis.

Clima continentale est, cum hiemibus longis et frigidis et aestatibus tepidis.

Flumina Transbaicaliae, quorum maxima sunt Witimus, Olecma, Selenga, Schilca et Argunus, ad pelves Baicalis, Lenae et Amuris pertinent.

Pars ampla Transbaicaliae ad zonam silvarum piniferarum nomine taiga pertinet, cum silvosteppis et steppis aridis in meridie. Animalia varia ibi habitant. Vivaria nonnulla in Transbaicalia sita sunt.

Terra illa etiam dives est mineralibus. E.g., ibi multi sunt depositus metallorum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 'Fungi in Transbaicalia Imprimis Prope Oppidum Tchita'[1]; '...prope Troitzkossawsk Transbaicaliae occ.'[2]; ' Sibiria orientali: a terra Tschuktschorum, Kamtschatka, insulis adjacentibus et mari Ochotensi usque ad Oceanum glacialem et Transbaicaliam '[3]
  2. 'Asiae orientalis partem mediam ab fl. Schilka Transbaikaliae...'[4]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Transbaicaliam spectant.