Odilo (dux)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Odilo (natus ante 700; mortuus die 18. Ianuarii 748) ab anno 736 usque ad mortem dux Bavariae erat.

Odilo Bavarica gente ducali Agilolfingorum ortus est. Postquam anno 736 dux factus est, anno 739 dioeceses Bavaricas Ratisbonam, Frisingam, Bataviam et Salisburgum condidit et terminos earum constituit. Anno 742 Odilo Chiltrudem[1], filiam Maioris domus regni Francorum Caroli Martelli, in matrimonium duxit. Anno 743 cum filiis Caroli Martelli, Carlomanno et Pippino, conflixit et in pugna ad Licum fluvium succubuit. Imperium Carolingorum super Bavaria agnoscere debuit, honorem ducis autem retinuit.

Ducatus Bavariae minutus est, ut tantum a Danuvio in meridiem versus pateret. Odilone mortuo Pippinus anno 749 exercitum in Bavariam ducit. Cum vicisset, Tassilo III, filius Odilonis, (natus 741) matre tutore patri successit.

Odilo conditor monasteriorum Benedictoburani (anno 739), Altensis (anno 731 vel 741) et Lunaelaculensis (anno 748) in Austria Superiore necnon aliorum monasteriorum habetur. Legem Baiuvariorum conscribi iussit et in monasterio Gengenbach a Pirmino anno 727 fundato sepultus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Chiltrudis quoque, filia eius (= Carolus Martellus), faciente consilio nefario noverce sue (= Swanahild), ... ad Odilonem ducem Bagoriis pervenit; ille vero eam ad coniugium copulavit contra voluntatem et consilium fratrum suorum; Contin. Fredegarii c. 25, MG. SS. rer. Merov. 2, p. 180. Cf. hiltrud_herzogin_von_bayern_+_754 apud www.mittelalter-genealogie.de