Carlomannus (maior domus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Carlomannus (sub 715-754), filius maior natu Caroli Martelli et frater Pippini III erat maior domus Austrasiae, Alemanniae et Thuringiae.

Anno 741 Carolo Martello mortuo Carlmannus simul ac frater eius Pippinus maior domus factus est (utroque quidem aliam regionem imperii regnante). Tertium filium Caroli Martelli nomine Griffonem res novas studententem in monasterio custodiri iusserunt. Anno 742 Hunaldum (mort. 774), Aquitaniae ducem, eorum dicioni subiecerunt, item Odilonem, Bavariae ducem, ex genere Agilofingorum in proelio ad Licum commisso devicerunt. Imperio nondum satis firmato anno 743 Childericum III Merovingum declaraverunt regem, cui autem potentia omnino deerat, ad nobiles pacandos. Deinde Carlomannus profectus est contra Saxones, qui Odilonem adiuverant. Ecclesiae fovebat, praecipue Bonifatium maxime adiuvabat, qui Carlomanno auctore anno 742 in "Concilio Germanico" caput ecclesiae Austrasiae electus est. Iam anno 745 autem in curia regis sive synodo in Villa, quae Dura (vel Duria)[1] dicebatur, deposuit summum imperium: Alamannis rebellibus crudeliter subactis atque ducatu eorum extincto se in monasterium recepit (primo monasterium in monte Soracti fundavit, deinde, ut peregrinos Francos, qui Romam iter faciebant, vitaret, in coenobium Montis Casini se contulit). Anno 754 iussu abbatis in imperium Francorum revertit foedus inter Stephanum II Papam et Pippinum III contra Longobardos prohibiturus, sed aeger paulo post in monasterio Viennae Allobrogum mortuus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. theodisce: Dueren; cf. ANNALES REGNI FRANCORUM

Nexus externus[recensere | fontem recensere]