Nymphicus hollandicus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nymphicus hollandicus
Nymphicus hollandicus iuvenis
Conservationis status
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Aves
Ordo: Psittaciformes
Familia: Psittacidae
Subfamilia: Cacatuinae
Genus: Nymphicus
Species: N. hollandicus
Binomen
Nymphicus hollandicus
Kerr, 1792
Habitationes Nymphici hollandici.

Nymphicus hollandicus est psittacus cristatus mediocri mensura in Australia endemicus et ample in captivitate retentus; sola species est generis Nymphicus.

Notus etiam est nomine Callipsittacus, a verbis Graecis καλός kalós atque ψίττακος psíttacos, Latine "venustus psittacus".

Proprietates[recensere | fontem recensere]

N. hollandici ab Alfredo Edmundo Brehm picti (1927).
N. hollandici domestici: mas (laeva) et femina (dextra).

Nymphicus est psittacus fere 30–33 cm longus atque circa 90–95 g pendens.

Corpus plerumque cinereum est sed capitis colores nonnullarumque plumarum praesertim pro sexu differunt: maribus sunt albae plumae subalares, flava pars capitis antica, helva crista atque auranteae genae; feminis autem languidiores colores sunt, sed etiam flavae maculae lineaeque in cauda. Iuvenes in toto feminis similes sunt; tamen, si mares, 6–9 menses nati mutant plumas et discerni possunt.

Tamen colores N. hollandicorum, qui in captivitate retinentur, plurimi variique sunt: nam videmus albinos, subalbos, gilvos, maculosos et alios.

Aetas eorum 12–20 annos circiter attingit; longaevissimus obiit 35 annos natus.[2]

Habitatio[recensere | fontem recensere]

N. hollandicus (mas) in horto zoologico.

Nymphici solent in exiguos greges congregare et arida ac infrugifera loca Australiae mediae septentrionalisque inhabitant, dummodo ne aquae deficiant.

Greges in Portum Divitem invecti sunt.[3]

Praeterea ubique in captivitate retinetur.

Habitus[recensere | fontem recensere]

Pulli circa 20 dies nati.

Diaeta[recensere | fontem recensere]

Ex frumentis et leguminibus plerumque Nymphici vivunt, nec non fructibus, holeribus et herbis pro copia. Domestici illi pinguescere solent propter diaetam nimis opulentam[4] nisi exercere volatu possunt.

Procreatio[recensere | fontem recensere]

Obsequio facto, mas et femina non iam dividentur; amplexus breves et plurimi sunt. Nidum faciunt in arborum cavis, tempore anni humido praeterito; illic feminae deponunt 5–7 albida ova, quae incubantur 18–20 dies alternis vicibus ab ambobus parentibus. Iuvenes relinquunt nidum 7–8 hebdomadas nati; sexualiter maturescunt post annum unum.

Cantus et crista[recensere | fontem recensere]

N. hollandici alacriter canunt et pipiant, in primis mares quando feminas sectantur. Aliquotiens Nymphici domestici mandant memoriae modulationes canorae nec non verba, quamvis hoc rarum sit.

Ad hoc crista utuntur ad sensus exprimendos: eam erigunt si terrentur moventurve; oblique eam ponunt quandocumque remittuntur; eam flectunt contra caput quando irascuntur vel parant se ad defendendum.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nymphicum hollandicum spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. IUCN Index Ruber ─ Nymphicus hollandicus (mense Octobris 2013)
  2. «Maximum longevity: 35 years (captivity)» apud genomics.senescence.info
  3. IUCN Red List – Nymphicus hollandicus – Geographic Range
  4. Ex omnibus semina Helianthi annui maxime alere videntur; ob immoderationem occurrere possunt hepatis damna.