Museum Regina Sophia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Museum Regina Sophia
Museo Nacional Centro de Arte Reina Sofía

Frons principalis Musei, ubi unum elevatorum ex crystallo apparet
Constitutum 10 Septembris 1992
Locus  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Matritum,  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Hispania
Genus Ars contemporanea
Magnitudo congeriei circa 16.200 opera
Numerus salutatorum 2.313.532 (2010)[1]
Director Emmanuel Borja-Villel (ab Ianuario 2008)
Transportatio publica? Atocha  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
Argentaria Hispaniae  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
Situs interretialis museoreinasofia.es

Museum Regina Sophia (Hispanice pleniter, Museo Nacional Centro de Arte Reina Sofía, breviter MNCARS) pinacotheca ubi opera pictorica saeculo vicensimo facta sunt. Hoc museum, cuius sedes Matriti (Hispania) est, inter praeclarissimas pinacothecas artis contemporaneae orbis terrarum enumerata est. Museum ceterum prope Museum Prado et Museum Thyssen-Bornemisza est, Triangulum Artis Matriti constituens.

Perpetua musei collectione sunt opera magnorum pictorum hispanicorum saeculi vicensimi, praesertim Pauli Picasso, Salvatoris Dalí et Ioannis Miró. Celeberrimae etiam collectiones picturarum superrealistarum Francisci Picabia, Renati Magritte, Ivonis Tanguy et Ioannis Arp; picturarum cubistarum Ioannis Gris, Georgii Braque, Roberti et Soniae Delaunay, et Ferdinandi Léger; et picturarum expressionistarum Francisci Bacon et Antonii Saura sunt. Insuper his, ibi etiam opera Lucii Fontana, Ivonis Klein, Didaci Rivera, Alexandri Calder, Roberti Matta, Marci Rothko, Antonii López García, Antonii Tàpies, Michaelis Barceló et Samuelis Francis sunt.

Museum die 10 Septembris 1992 conditum et, in praesenti, ab Ianuario 2008, Emmanuel Borja-Villel director huius institutionis est. Ex Sophia, Regina Coniuge Hispanorum appellatur.

Historia[recensere | fontem recensere]

El pueblo español tiene un camino que conduce a una estrella. Sculptura Alberti Sánchez, ante frontem principalem.

Circa 1952, plures artifices Hispanici, architectus Iosephus Ludovicus Fernández del Amo inter eos, quod Administratio Museum Hispanicum Artis Contemporanea (Hispanice, Museo Español de Arte Contemporáneo, breviter MEAC) crearet adepti sunt. Hoc museum, antecessor Musei praesentis, in contabulatione inferiore aedificii Bibliothecae Nacionalis Hispaniae Matriti coepit. Primus director Férnandez del Amo fuit ad annum 1959.

Collectiones musei posterius in aedificium Civitatis Universitariae Matritensis translati sunt. Centrum Artis Regina Sophia (Hispanice Centro de Arte Reina Sofía) anno 1986 creatur et maior pars collectionis (picturae saeculi vicensimi praesertim) in aedificium praesentem, quod Aedificium Sabatini appellatur, translata est.

Museum Regina Sophia, die 10 Septembris 1992 conditum, in praesenti institutio autonoma pendens? Ministerii Culturae Hispaniae est. Aedificium novum museo anno 2001 ab architecto Ioanne Nouvel aedificatus est, quod mense Septembre 2005 inauguratus est.[2] Museum Regina Sophia aedificiis Sabatini et Nouvel, et sedibus in Horto Retiro Matriti constat[3]

Aedificium[recensere | fontem recensere]

Principale Musei aedificium antiquum Valetudinarium Generale est. Carolo III regnante, hoc aedificium stilo neoclassico saeculi duodevicensimi ab Iosepho de Hermosilla et Francisco Sabatini aedificatum est, quamvis non desitum esset.

Opera aedificationis magnae ampliationis ab architecto Ioanne Nouvel designata Decembre 2001 coeperunt. Haec ampliatio aedificii principalis die 26 Septembris 2005 condita est. Plantae aedificii forma triangulata est et cohortem mediam habet.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Museum Regina Sophia spectant.