Murgantia histrionica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Murgantia histrionica
Adultus (laeva) et nympha (dextra)
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Insecta
Ordo: Hemiptera
Familia: Pentatomidae
Genus: Murgantia
Species: M. histrionica
Binomen
Murgantia histrionica
(Hahn, 1834)

Murgantia histrionica est plerumque niger Pentatomidarum cimex foetidus, splendide coloribus rubro, aurantio, flavo signatus, Brassicae oleraceae et aliis Brassicaceis perniciosus, in America tropicali et per maximam Americae Septentrionalis partem, praecipue in calidioribus Civitatum Foederatarum regionibus, endemicus. Praeterea, is est pestis Raphani sativi et aliorum frugum, et insigniter Cleomae hasslerianae, floris ornamentalis. Nymphae aestate sunt impigrae. Cimices in Meridionali progenies ter per annum procreare possunt; eis autem in Septentrionali est solum singulus fetus annuus, et ei hiemant adulti.

Cimices organice moderari possunt: adulti ex plantis manu carpti in aquam saponaceam demittuntur ut suffocentur; ova, nigro alboque distincta, globis duodeni parta, diligenter removentur et destruuntur. Contra eorum colores monitionis, ei veneno non sunt imbuti, et avibus cohortalibus dilectisque reptilibus et amphibiis tuto praeberi possunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Rayfield, S., et L. Milne. 1992. The Audubon Society Field Guide to North American Insects and Spiders. Novi Eboraci: Knopf. ISBN 978-0-394-50763-7.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Murgantiam histrionicam spectant.