Brassica oleracea
E Vicipaedia
| Brassica oleracea | ||||||||||||||
|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
| Taxinomia | ||||||||||||||
|
||||||||||||||
| Binomen | ||||||||||||||
| Brassica oleracea L. |
||||||||||||||
| Varietates | ||||||||||||||
|
|
Brassica oleracea, in aliis linguis appellata brassica silvestris (Hispanice: col silvestre; Anglice: wild cabbage) sive vulgaris (Francogallice: chou common), est herba edibilis nativa meridionalium ac occidentalium orarum europaearum, familiae Brassicacearum adpertinens. Haec est planta biannua cuia folia structuram circularem faciunt inter evolutionis primum annum. Cultura sua ac varietatum quam vegetalia aetatibus antiquissimis incepit.
Brassica oleracea humos salem carbonatumque calcii nimis continentes tolerat, sed eidem alia circumiecta intoleranda sunt et sic contendere debet cum aliis plantis in statibus inferioribus. Ergo biotopium suum ad humos siliceas maritimasque, ac rupes reductum est.
Folia Brassicae oleraceae carnosa semper sunt, et proteina habent quae easdem plantas sinent aquam alimentumque servare. Secundo vitae anno, alimenta servata generant inflorescentias flavas, quae unum sive dua metra longae sunt.
[recensere] Cultura et Usus
B. oleracea culta est per centurias, cum nonnullis varietatibus productis brassicam, herbas caulifloras aliasque eiusdem species plantas includentibus. Haec est planta nobilissima in nutrimento humano inclusa. Ex U Trianguli Theoria, B. oleracea affinis est cum aliis quinque speciebus Brassicae generis.
Eadem planta magnorum subsidiariorum ciborum causa essa, qui hieme in foliis servantur. Hi cibi pleni sunt nutrimentis essentialibus vitaminum C continentibus.
Brassicae oleraceae varietates septem Culturae Classes congregantur, e quibus Acephalae Classi varietates cum aspecto magis silvestre sunt:
- Brassica oleracea Acephala Culturae Classis — brassica viridis
- Brassica oleracea Alboglabra Culturae Classis
- Brassica oleracea Botrytis Culturae Classis
- Brassica oleracea Capitata Culturae Classis — brassica
- Brassica oleracea Gemmifera Culturae Classis — brassica Bruxellarum
- Brassica oleracea Gongylodes Culturae Classis
- Brassica oleracea Italica Culturae Classis — Brassica oleracea var. italica
Aliqui — praesertim brassica Bruxellarum ac Brassica oleracea var. italica — copiosi sunt sinigrina, quae ad vitandum duodeni cancrum adiuvat.
[recensere] Varietates
Catalogus sequens est inventarium breve omnium varietatum brassicarum.
|
Brassica oleracea var. viridis, quae brassica communiter appellatur |
Brassica oleracea var. gemmifera, brassica Bruxellarum appellata |
||
|
Brassica oleracea var. gongyloides, quae est planta artificiosa |
Romanescu, quod est hybrida e Brassica oleracea var. italica et Brassica oleracea var. botrytis |
| Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes! |

