Michael Jackson

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Michael anno 1988.
Michael anno 1984.

Michaël Iosephus Jackson, usitate Michael Jackson Anglice dictus, Gariae natus die 29 Augusti 1958, mortuus die 25 Iunii 2009, fuit clarissimus artifex ubi fuit cantor, saltator actorque. Album musicum suum Thriller ('Formidulosa Fabula') ex anno 1982 est etiamnunc hodie album venditissimum orbe terrarum.

Index

Vita[recensere]

Michael Jackson natus est, parentibus Iosepho et Catharina Jackson, Gariae in Indiana quarto Kalendas Septembres anno millesimo nongentesimo duodesexagesimo. Una cum quattuor fratribus, quorum erat natu minimus, musicum confecit concentum quinque vocum, Jackson Five ("Quinque Iaxoni") dictum. Anno autem millesimo nongentesimo septuagesimo quinto, relicta prima phonographica officina quae dicitur Motown, factaque cum aliis nova pactione, mutavit, assentientibus fratribus, societatis nomen, The Jacksons ("Iaxoni") tunc appellandae.

Paulo post, inter annos millesimum nongentesimum septuagesimum et bis millesimum, non cum fratribus sed solus, per universum terrarum orbem maxime profecit in arte musicorum sui generis. Sive in cantu sive in saltatione, insigni sollertia ornari curavit atque ingentem hominum numerum per orbem delectabat.

Postremo, anno bismillesimo nono, opere medicamentorum somniferorum, dum nova spectacula parabat, mortuus est septimo Kalendas Iulias Angelopoli in oppido.

Discographia[recensere]

Stella Michaelis Jackson in Hollywood Walk of Fame anno 1984 depositum.

Cinematographia[recensere]

Tours[recensere]

Vide etiam[recensere]

Nexus externi[recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Jackson spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!