Melopsittacus undulatus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Melopsittacus undulatus
Melopsittacus undulatus
Conservationis status
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Aves
Ordo: Psittaciformes
Familia: Psittacidae
Subfamilia: Psittacinae
Tribus: Platycercini
Genus: Melopsittacus
Species: M. undulatus
Binomen
Melopsittacus undulatus
Shaw, 1805
Habitationes Melopsittaci undulati.

Melopsittacus undulatus est psittaculus in Australiā endemicus atque ample in captivitate retentus; sola est species generis Melopsittacus.

Verbum Melopsittacus originem a linguā Graecā trahit: nam componitur ex verbis μελῳδός melōdós, "melodus",[2] atque ψίττακος, "psittacus", ad quae verbum Latinum 'undulatus' propter plumarum lineamenta accedit.

Proprietates[recensere | fontem recensere]

Cera caerulea marem indicat.
Cera aquila feminam indicat.

Psittacus corpore parvo est, plerumque 15–20 cm longus, cuique pondus 22–35 g est. Tergum et venter virides sunt; alae induuntur plumis nigris, quae flavis delineantur undulis; cauda longa et caerulea vel glaucoviridis est. Caput solidum, flavum itemque nigris cinereisve delineatum undulis; oculi sunt nigri, irides gilvae vel albidulae; rostrum aduncum sed minime prominens, in primā cuius parte est cera, in quā sunt nares. Cera caerulea maribus est, fusca autem vel rosea feminis iuvencisque.

Tamen colores M. undulatorum domesticorum varii et plurimi sunt, nam videmus M. undulatos caeruleos, caesios, albinos, gilvos et alios.

Quaedam est varietas, quae Anglica dicitur,[3] artificiose ab avicultoribus selecta. Huius varietatis psittaculi ampliores quam silvatici sunt (20–24 cm), fronte prominentiore eminentique pectore.

Aetas eorum 8–12 annos circiter attingit; longaevissimus obiit 21 annos natus.[4]

Habitatio[recensere | fontem recensere]

M. undulati habitationes per silvas et prata et tesqua Australiae patent, dummodo sint aquae; sin autem, usque ad litora movere possunt.

Praeterea amplissime in captivitate retinentur.

Habitus[recensere | fontem recensere]

Amplus grex M. undulatorum.

Congregant in greges et exiguos et amplos pro fortunis.

Cavis arboreis plerumque utuntur nidis. Deponunt circa 2–10 ova, quae 17–22 dies incubantur; a parentibus pulli secreto pascuntur oleoso quod a glandulis aptis gignitur. Desinunt auxilio egere parentum circiter 45 dies nati.

Alacriter pipiant canuntque, nec non memoriā tenere possunt verba atque modulationes—unde nomen eis datum.

Grex M. undulatorum domesticorum.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Melopsittacum undulatum spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. IUCN Index Ruber ─ Melopsittacus undulatus (mense Novembris 2012)
  2. G. Campanini, G. Carboni; Nomen – il nuovissimo Campanini Carboni. Latino–Italiano, Italiano–Latino. ISBN 8839551506
  3. Vide fontem, De varietate Anglica.
  4. http://genomics.senescence.info/species/entry.php?species=Melopsittacus_undulatus

Roman numeral 10000 CC DD.svg