Ioannes Claudius Trichet

E Vicipaedia
Wikidata Ioannes Claudius Trichet
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Claudius Trichet: imago
Ioannes Claudius Trichet: imago
Ioannes Claudius Trichet: subscriptio
Ioannes Claudius Trichet: subscriptio
Nativitas: 20 Decembris 1942; 4th arrondissement of Lyon
Patria: Francia

Familia

Genitores: Jean Trichet;

Ioannes Claudius Trichet (Lugduni natus die 20 Decembris 1942) est oeconomus Francicus.

Lutetiae partim educatus est ubi Lyceum Condorcet frequentavit. Alumnus est scholae nationalis superioris fodinarum Nanceiensis, universitas et instituti scientiarum politicarum necnon scholae nationalis administrationis Parisiensium. Consiliarius meruit iuxta Valerium Giscard d'Estaing praesidem anno fere 1978, iuxta Eduardum Balladur ministrum a vectigalibus anno circiter 1986. A die 1 Novembris 2003 ad diem 31 Octobris 2011 Argentariae Europaeae centralis praeses fuit. Et anno 2011, Praemium Caroli Magni accepit. Antea ab anno 1993 usque ad annum 2003 Argentariam Francicam rexit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Jean-Claude Trichet anno 2001
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Claudium Trichet spectant.
Gubernatores Argentariae Francicae