Latinitas bona

Maria Bonaparte

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Maria Bonaparte
Maria Bonaparte
Maria Bonaparte
Nata 2 Iulii 1882
Sancto Clodoaldo, Francia
Obiit 21 Septembris 1962
Sanctum Torpetium, Francia

Principissa Maria Bonaparte (Francogallice Marie Bonaparte; nata Sancto Clodoaldo die 2 Iulii 1882; mortua apud Sanctum Torpetium die 21 Septembris 1962) fuit psychologa et scriptrix Francogallica, discipula et socia Sigismundi Freud.

Vita[recensere | fontem recensere]

Maria Bonaparte fuit filia Rolandi Bonaparte et Mariae Felicis Blanc (quae parturiens mortua est); avus fuit Petrus Napoleo Bonaparte, nepos e fratre imperatoris Napoleonis. Die 21 Novembris 1907 Lutetiae[1] nupsit principem Georgium Graeciae, olim gubernator rei publicae Creticae, qui ex illa genuit

  • Petrus (1908-1980), eruditus de rebus Thibetanis
  • Eugenia (1910-1988), quam in matrimonium duxit princeps Dominicus Radziwiłł

Amantes habuit Rudolphum Loewenstein necnon Aristidem Briand. Leuchaemia afflicta Maria Bonaparte mortua est in villa sua iuxta Fanum Sancti Torpetii.

Georgius principissae Mariae maritus.

Opus[recensere | fontem recensere]

Sigismundum Freud primum consuluit de frigiditate sua die 30 Septembris 1925, sed iam de clitoride commentationem pseudonymam scripserat. Anno 1926 cum sociis creavit Societatem Psychanalyticam Lutetianam (Société Psychanalytique de Paris), anno 1927 periodicum Revue française de psychanalyse, anno 1934 Institutum Psychoanalysis (Institut de Psychanalyse) Lutetiae. Nonnulla scripta Freudi in linguam Francogallicam versit; anno 1938, pretio a seipsa redempto, Freudum persuasit ut e Vindobona fugeret ab oppressione NSDAP.

"A. E. Narjani" est nomen pseudonymum a Maria Bonaparte affectum ut commentationem editaret de sexualitate feminina et praecipue de clitoride. Inter nobilia undique recepta, minime voluit eo tempore amicos exterrere ut auctrix libri de sexualitate feminina. Posterius autem discipula fuit et socia Sigismundi Freud ipsaque ut psychologa omnibus nota; librum igitur de eisdem rebus anno 1951 sub nomine proprio produxit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Libri[recensere | fontem recensere]

  • 1920 : Guerres militaires et guerres sociales
  • 1924 (sub nomine "A. E. Narjani") : "Considérations sur les causes anatomiques de la frigidité chez la femme" in Bruxelles médical vol. 27 no. 4
  • 1924 : Le printemps sur mon jardin
  • 1928 : Über die Symbolik der Kopftrophäen. Eine psychoanalytische Studie Textus apud archive.org
  • 1929 : Der Fall Lefebvre. Analyse einer Mörderin Textus apud archive.org
  • 1931 : Aus der Analyse einer mutterlosen Tochter. Zwei Beiträge zur Kasuistik Textus apud archive.org
  • 1934 : Edgar Poe Vol. 1 Vol. 2 Voll. 3-4
  • 1937 : Topsy, chow-chow au poil d'or
  • 1939 : La mer et le rivage
  • 1946 : Mythes de guerre
  • 1950 : Les glauques aventures de Flyda des Mers
  • 1950 : Les glanes du jour
  • 1951 : Monologues devant la vie et la mort
  • 1939-1951 : Cinq cahiers
  • 1951 : Sexualité de la femme
  • 1952 : Chronos, eros, thanatos
  • 1951 : Introduction à la théorie des instincts et prophylaxie infantile des névroses
  • 1952 : Psychanalyse et biologie
  • 1952 : Psychanalyse et anthropologie
  • 1957 : Derrière les vitres closes

Versiones operum Sigismundi Freud[recensere | fontem recensere]

  • Souvenir d'enfance de Léonard de Vinci
  • Cinq psychanalyses
  • Délires et rêves dans la Gradiva de Jensen
  • Le mot d'esprit et ses rapports avec l'inconscient

Fortuna[recensere | fontem recensere]

In pellicula Princesse Marie, de vita eius et de collaboratione cum Sigismundo Freud, a Benoît Jacquot directa et anno 2004 producta, Catharina Deneuve personam Mariae Bonaparte sustinet, Heinz Bennent autem personam Sigismundi Freud.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide L'Illustration no. 3367.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Celia Bertin, La dernière Bonaparte. Lutetiae: Perrin, 1982.
  • Jean-Pierre Bourgeron, Marie Bonaparte et la psychanalyse, à travers ses lettres à René Laforgue et les images de son temps. Genavae: Slatkine, 1993.
  • Rudolphus Loewenstein, Drives, Affects, Behavior: Essays in Honor of Marie Bonaparte. 1952 Textus apud archive.org
  • Élisabeth Roudinesco, La bataille de cent ans, histoire de la psychanalyse vol. 1. Lutetiae: Ramsay, 1982.