Mesonychoteuthis hamiltoni

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Mesonychoteuthis hamiltoni
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Mollusca
Classis: Cephalopoda
Ordo: Teuthida
Familia: Cranchiidae
Subfamilia: Taoniinae
Genus: Mesonychoteuthis
Robson, 1925
Species: M. hamiltoni
Binomen
Mesonychoteuthis hamiltoni
Robson, 1925
Global range of M. hamiltoni
Maximum specimen in Museo Novae Zelandiae Te Papa Tongarewa exhibitur.

Mesonychoteuthis hamiltoni (Graece mesos 'medius' + nychus 'chela' + teuthis), aliquando teuthis antarctica et teuthis gigantea cranch appellata, putatur maxima teuthium species per massam digesta. Ea est sola generis Mesonychoteuthis species nota. Descripta est per pauca specimina, sed eius maxima magnitudo hodie aestimatur 12–14 metra (39–46 pedes) longa,[1] secundum investigationes minorum et immaturorum speciminum; ergo haec species est maximum orbis terrarum invertebratum notum.

Maximum specimen[recensere | fontem recensere]

Die 22 Februarii 2007, zoologi in Nova Zelandia nuntiaverunt maximam Mesonychoteuthem hamiltoni notam captam fuisse. Specimen ponderis 495 kg (1091 lb.) erat. Piscatores in navi San Aspiring, possessione Sanford, societatis cibi marini, animal in frigidis Maris Ross aquis cepit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. H. J. Anderton (2007), Amazing specimen of world's largest squid in NZ. Publicus gubernationis Novae Zelandiae situs interretialis.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Klumov, S. K., et V. L. Yukhov. 1975. Mesonychoteuthis hamiltoni Robson, 1925 (Cephalopoda, Oegopsida), Antarktika Doklady Komission 14: 159–189. [Anglice conversus: TT 81-59176, Al Ahram Center for Scientific Translations.]
  • McSweeny, E. S. 1970. Description of the juvenile form of the Antarctic squid Mesonychoteuthis hamiltoni Robson, Malacologia 10: 323–332.
  • Rodhouse, P. G., et M. R. Clarke. 1985. Growth and distribution of young Mesonychoteuthis hamiltoni Robson (Mollusca: Cephalopoda): an Antarctic squid, Vie Milieu 35(3–4): 223–230.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mesonychotheuthem hamiltoni spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Mesonychoteuthis hamiltoni apud Vicispecies.

Formula:CephBase Species


Mammalia Haec stipula ad mammale spectat. Amplifica, si potes!