Insula Scottica

E Vicipaedia
Tabula insulae, septentrionibus infra.

Insula Scottica,[1] vulgo Scott, est insula non habitata originis vulcanici[2] in mari Rossiano Oceani Australis sita, 505 chiliometra ad septentriones et orientem capitis Adare versus, quod maxime septentrionalis et orientalis terrae Victorianae terra in Antarctica est. Quae insula 565 metra longa a septentrionibus ad australem et inter 130 metra et 340 metra lata patet, altitudinem 54 metrorum attingens et aream quattuor hectariorum habens. Columna Haggitsiana (Anglice Haggits Pillar), quidam stakus 62 metra altum et 50 metra diametro, cuius area minus quam 0.2 hectaria est, 250 fere metra ad occidentem insulae situm est. Insulae sunt duo sinus parvi, quibus sunt litora, alius in ora septentrionali et orientali, alius contra Columnam Haggittsianam in ora occidentali iacens. Quod restat ab altis rupibus circumdatur. Insula magna ex parte glacie perpetuo tegitur.

Conspectus insulae et vicini staki.

Insula, ab exploratoribus anno 1902 reperta, ex Roberto Falcon Scott appellatur.[3] Nautae ad insulam anno iterum appulerunt.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Kerry-Jayne Wilson et Peter C. Harper, "Birds observed at Scott Island, Ross Sea, Antarctica," Marine Ornithology 24 (1996), 51–52.
  3. "The changing map of Antarctica," National Institute of Water and Atmospheric Research, Coasts & Oceans Update 17 (2007).
  4. William J. Mills, Exploring Polar Frontiers: A Historical Encyclopedia (Sanctae Barbarae: ABC-Clio, 2003 ISBN 978-1-57607-422-0), 583.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs geographici et historici: Locus: 67°22′42″S 179°54′42″W • GeoNames