Paeninsula Kolaensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Paeninsula Kolaensis cum maribus adiacentibus in tabula geographica e Novo Atlante Blaeu (anno 1635 edito).

Paeninsula Kolaensis[1] (Russice Кольский полуостров, tr. Kol'skij poluostrov) est paeninsula in parte septentrio-occidentali Russiae Europaeae, ad regionem Murmanicam Foederationis Russicae pertinens. A maribus Albo et Barentsii alluetur. Area huius paeninsulae circa 100 milia km2 est. Urbs huius regionis maxima est Murmansk (incolis anno 2013 circiter 302 milia).

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. "Peninsula Kolaensis" (Flora of Russia, vol. 8, pp. 419-491); "на севере Кольского полуострова ad septentriones paeninsulae Kolaеnsis" (Lexicon Russico-Latinum).

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad paeninsulam Kolaensem spectant.

Roman numeral 10000 CC DD.svg