Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Terra Francisci Iosephi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Terrae Francisci Iosephi tabula

Terra Francisci Iosephi[1] (Russice Земля Франца-Иосифа, tr. Zemlja Franca-Iosifa) est archipelagus in Oceano Arctico, in septentrione Europae, 192 insulas cum area communi 16 134 km² habens. Ab Expeditione Austro-Hungarica ad Polum Septentrionalem anno 1873 casu inventus, ex imperatore Francisco Iosepho I nominatus est. Nunc pars possessionum arcticarum Russicarum est, ad regionem Archangelopolitanam Foederationis Russicae pertinens.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. "De Svalbard, terra Francisci Josephi et regionibus arcticis Russicis" (in: Bibliographia Oceanographica, volumina 10–11, 1937.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad terram Francisci Iosephi spectant.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!