Libertas informationis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Libertas
Concepta

Libertas
Libertas mala
Libertas bona
Ius

Loci libertatis

Civilis · Oeconomica
Intellectus · Politici

Libertates

Congressus
Coniunctio
Itio
Publicatio
Religio
Locutio
Informatio
Sententia

Libertas informationis est libertas pronuntiationis, praecipue in Interreti et in informationis technologia (vide etiam iura digitalia). Et libertas informationis censuram in technologia informaticae contingit, vel potestam accedit ad res Telae Totius Terrae sine censura et ulla exceptione.

Libertas informationis libertatem locutionis amplificat, quae est ius humanum primum in lege iurum internationales, et quam interpretantur esse libertatem pronuntiationis in quibuscumque medio communicationis: in locutione, in scriptione, in publicatione, in Interreti, in pictura, et in aliis mediis. Tutela, igitur, iuris libertatis locutionis continet neque solum pronuntiationem, sed etiam instrumenta pronuntiationis.[1] Et libertas informationis est ius privationis in Interrete et in informationis technologia. Ius privationis, sicut ius libertatis pronuntiationis, est ius humanum. Libertas, igitur, informationis continet ius privationis.[2]

Societas Informationis et libertas pronuntiationis[recensere | fontem recensere]

Declaratio Praecepta Genavae, a Congressu Repraesentatores Mundi de Societate Informationis (Anglice: World Summit on the Information Society, sive WSIS) anno 2003 sanctus, iterum confirmat democratiam et quod omnia iura humana et libertates primae sunt catholicae, impartibiles, et inter se dependent. Et qua de "Societate Informationis" momentum maximum iuris libertatis pronuntiationis in hoc modo definite demonstrat:

Iterum confirmamus quod unum ex fundamentis necessariis, capitulo 19 Universae Iurum Humanorum Declaratio circumscriptum, est quod omnibus est ius libertatis opinionis et pronuntiationis; qua continet libertatem ad opinandum nullo intervento, et ad quaesiendum, accepiendum, et informationem et cogitata dandum quodcumque medio fines neglegendo. Communicatio est primus processus socialis, primum desiderium humanum, et fundamentum omnis consociationis. Communicatio in mediam Societatem Informationis sedet. Omnis ubique consociare potere debent, et debet nemo excludi a beneficia quae Societas Informationis exponet.[3]

Declaratio Praecepta confitetur quod "necessarium est usum materiarum informationis et technologiarum informaticae criminis et terrorismi causa deterrere etsi iura humana respicientur."[4] Wolfgangus Benedek commentat quod Declaratio iura humana tantum invocat ac neque actionem neque doctrinam demonstrat cavendi ut iura humana utiliter accurantur.[5]

Hacktivismo?[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Hacktivismo

Societas iurum digitalis Hacktivismo, anno 1999 condita, arguit quod informationem accedere est ius humanum primum. Cuius fides commode describuntur in "Declaratione Hacktivismo" qua postulat ut Universae Iurum Humanorum Declaratio (Anglice: Universal Declaration of Human Rights, sive UDHR) et Pactio Internationalis de Iuribus Civilibus et Politicis (Anglice: International Covenant on Civil and Political Rights, sive ICCPR) ad Interretem accomodent. Declaratio imperat quod civites quae ad ICCPR adsenserant officium conservandi ius libertatis pronuntiationis ad Interrete et, igitur, ius libertatis informationes commemorare.[6] Declaratio Hacktivismo demonstrat quod "momentum pugnandi cum iniuriis iurum humanarum ad sane accedendum rerum Interretis", et ad communitatem hacker "studere artes et scientes circumveniendo censuram Interretis quae a civitatibus spondetur" et "instituere technologias pugnandi cum contumelia iurum informationis." Declaratio autem demonstrat quod ius libertatis pronuntiationis est non infinita: "agnovimus ius civitatum prohibendi publicatio rerum quae secreta civitatis merito nominantur, pornographiam liberis, et res privationis privati et privilegii, et alias exceptiones." Declaratio tamen demonstrat quod "repugnamus utendum potentiae civitatis ut accedendum operum criticorum, ingeniosorum, artificum, et magistrorum religionis finire."[6]

Initiativa Retis Mundi[recensere | fontem recensere]

Die 29 Oct 2008 Initiativa Retis Mundi (Anglice: Global Network Initiative, sive GNI) ad eius "Praecepta Libertatis Pronuntiationis et Privationis" condita est. Initiativa anno anniversarii sexagensimi UDHR condita est, et ad legum internationale agnitas et canonicos iurum humanarum libertatis pronuntiationis et privationis qui in UDHR, ICCPT, et Testamento Internationalis de Iuribus Oeconomicis, Societatis, et Culturae (Anglice: International Covenant on Economic, Social and Cultural Rights, sive ICESCR) demonstrantur condita est.[7] Participes Initiativae sunt Societas Finis Electronici (Anglice: Electronic Frontier Foundation, sive EFF), Custodiae Iurum Humanarum (Anglice: Human Rights Watch), Google, Microsoft, Yahoo, alii syndicati maiores, instituta noncivitates (sive Anglice NGO) iurum humanarum, viri conlocandi pecuniam, populi academiae, et alii.[8][9]

Secundum nuntiones, Systemae Cisco ad consilium principem invitata est, sed initiativam non iunget. Harrington Investments (syndicatus qui pecuniam conlocat), qui ad Cisco consilium iurum humanarum instituere advocavit, GNI despexit ut voluntaria actionis legem sine ulla effecto. Ioannis Harrington, gubernator supremus, GNI "strepitum insignificabilem" vocat, et leges corporationis quae consilia iurum humanarum debere imperant advocat.[10]

Censura Interretialis[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Censura interretialis

Jo Glanville, editor Indici Censurae, ait "Interrete est res nova ad censuram atque libertatum locutionis."[10] Conceptum libertatis informationis exsistit censurae quae a civitatibus spondetur, et Interrete subsentiendi et curandi. Censura Interretis continet constringendo et subdendo promulgendi aut accedendi informationis in Interretem.

Secundum "indicem adversorum Interretis" Relatoriorum Sine Finibus, hae sunt civitates quae censura lata Interretis agunt: Cuba, Irania, Insulae Maldivae, Birmania, Corea Septentrionalis, Syria, Tunesia, Uzbecia et Vietnamia.[11] Documentum quod late arguitur est Murus Sinicus Incendiarii, quem nominant partis muri incendiarii retis causa, et ut imeginem antiqui Muri Sinicus evocare. Qui a prohibendo inscriptiones protocollorum interretiale ex perducendo res prohibet, et continet moderatri muri incendiarii et immutationis inscriptiorum apud fores Interretiales. Et qui electa DNS venenat cum loci electi postulantur. Regnum res Interretiales descripte inspiciere non videtur, quia inspectio effectiva a technologia non videtur.[12] Censura Interretis in Rem Publica Popularis Sinarum agitur sub leges et regulas administrationum multas et varias. Secundum quas, plus sexaginta regulae Interretis a regnum PRC creatae sunt, et systemae censurarum a brachios provincialis ISPorum qui a regno habentur, syndicatos, et organizationibus fortiter instituentur.[13][14]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Andreas Puddephatt, Freedom of Expression: The essentials of Human Rights (Hodder Arnold, 2005), p. 128.
  2. Protecting Free Expression Online with Freenet - Internet Computing, IEEE (Anglice).
  3.  
  4.  
  5. . ISBN 9077596569, 9789077596562 
  6. 6.0 6.1 http://www.cultdeadcow.com/cDc_files/declaration.html
  7. Global Network Initiative, FAQ
  8. Internet Rights Protection Initiative Launches
  9. Global Network Initiative, Participants
  10. 10.0 10.1 Glanville, Jo (17 November 2008). "The big business of net censorship". The Guardian 
  11. http://www.rsf.org/article.php3?id_article=19603 List of the 13 Internet enemies] RSF, 2006 November
  12. "War of the words". The Guardian 
  13. "II. How Censorship Works in China: A Brief Overview". Custodiae Iurum Humanarum 
  14. Chinese Laws and Regulations Regarding Internet