Les fleurs du mal
E Vicipaedia
Les fleurs du mal (Latine "Flores mali") est opus poëticum a Carolo Baudelaire anno 1857 divulgatum, magni aestimationis in motibus pulchritudinis Symbolismi et Modernismi habitum. Argumentum horum carminum de defectione virium et Eroticismo tractat. Liber morum causa a multis condemnatus est.
Forma libri [recensere]
- I. Melancholia et exemplar? (Spleen et idéal) quod etiam carmen Latinum "Fransiscæ meæ laudes" includet.
- II. Spectaculum? Lutetianae (Tableaux parisiens)
- III. Vinum (Le vin)
- IV. Flores Mali (Fleurs du mal)
- V. Seditio (Revolte) (carmen "Lesbos" de Sapphone includit)
- VI Mors (La mort)
Franciscæ meæ laudes [recensere]
(Solum carmen Latinum in libro est.)
- Novis te cantabo chordis,
- O novelletum ludis
- In solitudine cordis.
- Esto sertis implicata,
- O femina delicata
- Per quam solvuntur peccata!
- Sicut beneficum Lethe,
- Haurium oscula de te,
- Quae imbuta es magnete.
- Quum vitiorum tempestas
- Turbaret omnes semitas,
- Apparuisti, Deitas,
- Velut stella salutatis
- In naufragiis amaris.....
- Suspendum cor tuis artis!
- Piscina plena virtutis,
- Fons æternæ iuventutis,
- Lauris vocum redde mutis!
- Quod erat spurcum, cremasti;
- Quod rudius, exæquasi;
- Quod debile, confirmasti.
- In fame mea taberna,
- In nocte mea lucerna,
- Recte me semper guberna.
- Adde nunc vires viribus,
- Dulce balneum suavibus
- Unquentaum odoribus!
- Meos circa lumbos mica,
- O castitatis lorica,
- Aqua tincta seraphica;
- Patera gemmis corusca,
- Panis salsus, molllis esta,
- Divinum vinum, Francisca!
| Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes! |