Laomedon

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hercules Laomedontem necaturus in terra sigillata e Gallia meridionali. Primo saeculo exeunte vel secundo ineunte.

In mythologia Graeca Laomedon est filius regis Ili et secundus rex Troianus. Pater fuit Hesiones, Priami et Tithoni.

Narratur Iupiter iratus Apollinem et Posidonem anno servitutis apud dominum mortalem ob eorum contumaciam damnasse. Qui dominus fuit rex Laomedon et Apollini quidem greges regios curandos tradidit, Posidonem vero iussit novam adhuc urbem Troiam ingentibus moenibus circumdare. Quo opere peracto, mercedem promissam (sive aurum[1] sive pecus eo anno natum[2]) deis negavit. Itaque iratus Apollo pestem immanem in populos Phrygiae immisit, Poseidon autem aquas marinas in fertiles agros et monstrum virgines voraturum. Tum de variis pestibus rex oraculum consuluit. Responsum est, nisi filiam suam Hesionen in litore revinctam monstro marino rex obtulisset, vastationem regni non desituram. Forte tum Argonautae cum Hercule ad litus Troianum appulerunt : cum heros Alcides misellam puellam regiam ex pavore clamantem audiit, protinus arma cepit et cetum necavit. Filia liberata magna dona Herculi Laomedon pollicitus erat, scilicet par equorum levissimorum ac immortalium, quos ab ipso Iove acceperat, tamquam pretium Ganymedis rapti, necnon etiam secundum nonnullos auctores filiam in matrimonium. Sed cum Hercules, Argonautis relictis, Troiam rediit, Laomedon per avaritiam pollicita praemia denuo recusavit : quapropter Heracles cum exercitu Ilium oppugnavit et delevit. Regem ac liberos necavit, praeter Hesionen quam Telamoni comiti in matrimonium dedit, et Priamum ab Hesione sorore redemptum. Qui Priamus patri in regnum successit.

E Laomedonteis fraudibus "maledictio" vel potius fatum miserabile urbis Troiae exortum dicebatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic Ovidius.
  2. Sic Hyginus.

Fontes.[recensere | fontem recensere]