Telamon

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hercules et Telamon cum Amazonibus pugnantes, in amphora Attica nigris figuris sexti saeculi a.C.n.

In mythologia Graeca Telamon (nonnumquam Telamo, Telamonis) erat filius Aeaci, regis insulae Aeginae, et nymphae Endeidos. Ita nepos Iovis fuit. Duos fratres habuit : Phocum ac Peleum. Post necem semifratris Phoci, Peleus et Telamon exsilio a patre damnati sunt. Tum in insulam Salamina profectus, Telamon filiam regis Cychrei, Periboeam[1], uxorem duxit ac mox rex ipse factus est. Duos filios genuit : Aiacem ex Periboea, Teucrum ex Hesione. Ambo bello Troiano interfuerunt.

Inceptorum heroicorum suae aetatis particeps fuit Telamon : cum Argonautis vellus aureum ex Colchide petiit, aprum Calydonium venatus est... In primis comes et amicus Herculis fuit : cum Alcides Troiam Laomedonteam oppugnavit ac delevit, filiam regis captam, Hesionen Telamoni dedit, e qua Teucrum genuit. Ambo heroes simul cum Amazonibus pugnaverunt. Apud Valerium Flaccum oratione habita Telamon nequiquam suadet Argonautis ut Herculis reditum exspectarent nec sine eo iter pergerent. Apud Apollonium Rhodium Iasonem etiam vehementer increpat et conviciis onerat[2].

Cum e bello Troiano filus Teucer rediit, Telamon eum e regno Salaminis expulit, quia fratrem Aiacem nec servaverat se ipsum necantem ob arma Achillis negata, nec vindicarat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nonnulli auctores filiam Cychrei Glaucen vocant et ex Periboea secundam uxorem Telamonis faciunt.
  2. Apollonius Rhodius I,1290-1305.

Fontes.[recensere | fontem recensere]