Hesione

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hercules Hesionam salvans, in libro quinti decimi saeculi pictus.

Hesione (Hesiones[1], ut Graece, vel si flexionem Latinam mavis Hesiona, Hesionae) in mythologia Graeca erat filia regis Troiani Laomedontis, soror vero Priami. Per Herculem servata Telamoni nupsit, cui filium Teucrum peperit. Qui Teucer postea expeditionis adversus Troianos in exercitu Graeco particeps fuit.

Cum rex Laomedon mercede debita deos Apollinem ac Posidonem fraudasset[2], Poseidon iratus monstrum in litus Phrygiae immisit qui occurentes vorabat. Rex oraculum consuluit : responsum est, nisi filiam suam Hesionen in litore revinctam monstro marino rex obtulisset, vastationem regni non desituram. Forte tum Argonautae cum Hercule ad litus Troianum appulerunt : cum heros Alcides misellam puellam regiam ex pavore clamantem audisset, protinus arma cepit et cetum necavit. Filia liberata magna dona Herculi Laomedon pollicitus erat, scilicet par equorum levissimorum ac immortalium, quos ab ipso Iove acceperat, tamquam pretium Ganymedis rapti, necnon etiam secundum nonnullos auctores filiam in matrimonium. Sed cum Hercules, Argonautis relictis, Troiam rediit, Laomedon per avaritiam pollicita praemia denuo recusavit : quapropter Heracles cum exercitu Ilium oppugnavit et delevit. Regem ac liberos necavit, praeter Hesionen quam Telamoni comiti in matrimonium dedit, et Priamum ab Hesione sorore. redemptum. Qui Priamus patri in regnum successit.

Haec fabula plurimas similitudines cum Andromedae praebet.

Andreas Campra fabulam lyricam "Hesione" composuit (1700).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic Ovidius.
  2. Iupiter iratus eos in terram miserat, mortali per annum servituros. Iubente Laomedonte, Poseidon moenia urbis Troiae exstruxit, Apollo greges regios curavit.

Fontes.[recensere | fontem recensere]