Lacus Amari

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Naves in lacu innant.

Magnus Lacus Amarus (Arabice البحيرة المرة الكبرى‎ ; nomen translitteratum al-Buhayrah al-Murra al-Kubra) est lacus aquae salsae inter septentrionalem et meridianam Canalis Suesiensis partes situs. Ei adiungitur Parvus Lacus Amarus (Arabice البحيرة المرة الصغرى ; translitteratum al-Buhayrah al-Murra as-Sughra). Canale non iam effosso, locus vallibus siccis salsisque impletus erat.[1] Lacubus nunc est area superficialis chiliometrorum quadratorum 250. Septentriones versus, canalis per Lacum Manzalum et Lacum Timsah fluit.

Praeses Roosevelt, Rex Abdulus Aziz Ibn Saud, et Gulielmus Leahy in Quincy cruciatore navali congrediuntur.

Quia canali non sunt piscinae marinae, aqua marina libenter in lacus ex maribus Mediterraneo et Rubro influit. Septentriones lacuum versus, flumen plerumque per tempora invertitur, ad septentriones hieme, ad meridiem aestate fluens; meridiem autem versus, flumen ad aestum pertinet, aestibus in Mari Rubro invertens.[2] Pisces et alia animalia atque adeo plantae per canalem et lacus migrare possunt, plerumque ad septentriones, per rationem quae migratio Lessepsiana appellatur, ex nomine ingeniarii qui canalem construendum curavit. Hoc modo, nonnullae species olim in Mari Rubro endemicae nunc in Mari Mediterraneo orientali habitare coeperunt.

Secundo bello mundano paene confecto, lacus erat locus ubi reponebantur naves belli Italicae quae se ad Socios dederant, inter quas naves proelii Vittorio Veneto et Italia.

In USS Quincy cruciatore navali die 14 Februarii 1945 in Magno Lacu Amaro consistente, Praeses Franklinus D. Roosevelt, a Conloquio Yaltensi cum Winston Churchill et Iosepho Stalin recte volans, et Abdulus Aziz, Rex Arabiae Saudianae, inter se congressi sunt.[3] Praesidis interpres, Colonel Bill Eddy Corporis Classiarium Civitatum Foederatarum ducum perscripsit conloquium in libro FDR Meets Ibn Saud ('FDR in Filium Saud Incidit').

Canali per Bellum Sex Dierum anno 1967 occluso, quindecim naves commercii in lacu ad 1975 capiebantur. Hae naves "Classis Flava," nomen per ludibrium datum, appellabantur, ob arenas ex desertis quae mox pontes tegebant. Nonnullae notae postalicae (vel potius, schedae ornamentales, quia ei non erat pondus postalicum) a nautis effectae sunt, quae hodie a philatelistis acriter petuntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pierre Madl (1999), "Essay about the phenomenon of Lessepsian Migration,", Colloquial Meeting of Marine Biology I, Salzburg, April 1999 (retractata Novembre 2001).
  2. Imray, Laurie, Norie, et Wilson, The Red Sea Pilot (1995), p. 266.
  3. Daniel Yergin, The Prize: The Epic Quest for Oil, Money & Power (1992).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Magnos Lacus Amaros spectant.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!
Hydrologia Haec stipula ad hydrologiam spectat. Amplifica, si potes!