Daedalus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Daedalus et Icarus.

Daedalus (-i, m.; Graece: Δαίδαλος) fuit artifex vel inventor ex fabulis notus, pater Icari, plenus ingenii, propterquod nomen Latinum daedalus 'sollers' significat. Daedalus, Erechthei regis Athenarum prognatus, ex Athenis propter discipuli caedem expulsus, ad Cretam fugit, ubi hospes regis Mini manebat.

Fabulae Notae[recensere | fontem recensere]

  • Daedalus erat maximus architectus sculptorque Athenae. Primus membris liberum motum dedit, liberans bracchia corpore et ponens crures separatism. Vultum ori dedit formando omnes partes singulas oculorum (inter quas pupulae sunt).
  • Daedalus, superbus homo, non rivalem pati poterat. Perdix, filius sororis, discipulus ei commissus est. Perdix, ingeniosus iuvenis, serram circinumque invenit. Olim, cum Perdix quaererat de Icare in Acropole Athenarum, Daedalus organum in eum iactavit. Perdix eum prehendere conatus est et cecidit, sed Athena sic eum commutavit ut avis factus sit.Daedalus ob casum Perdicis Athenis exterminatus est.
  • Daedalus duos filios habuit, vocatos Icarus Iapyxque. Iapyx paean Paeane fautus, Icarusque iuvenus erat cum quo Daedalus Creta aufugit. Daedalus nepos regis Erechthei erat, qui nepotem Talos necavit sicut Daedalus opinatur necavisse Perdicem.
  • Pasiphae, uxor Mini reginaque Cretae, cum quendam taurum formosum amare coepisset, Daedalo imperavit ut bovem cavam pellibus contextam faceret. In hac sicut bove, bovis viventis permaxime simili, Pasiphae se texit, ut amore cum tauro fructa sit. Postea Pasiphae monstrum Minotaurum peperit.
  • Dein Daedalus labyrinthum, antrum perplexum viarum compitorumque plenum, aedificavit ut Minotaurus se tegeret.
  • Postero tempore Daedalus cum filio Icaro fugere cupiens alas ex cera pennisque composuit ut ex Creta volarent.

Scriptum origines[recensere | fontem recensere]

Daedalus interea Creten longumque perosus exilium tactusque loci natalis amore clausus erat pelago. 'terras licet' inquit 'et undas obstruat: et caelum certe patet; ibimus illac: omnia possideat, non possidet aera Minos.' dixit et ignotas animum dimittit in artes naturamque novat. nam ponit in ordine pennas a minima coeptas, longam breviore sequenti, ut clivo crevisse putes: sic rustica quondam fistula disparibus paulatim surgit avenis; tum lino medias et ceris alligat imas atque ita conpositas parvo curvamine flectit, ut veras imitetur aves. puer Icarus una stabat et, ignarus sua se tractare pericla, ore renidenti modo, quas vaga moverat aura, captabat plumas, flavam modo pollice ceram mollibat lusuque suo mirabile patris impediebat opus. postquam manus ultima coepto inposita est, geminas opifex libravit in alas ipse suum corpus motaque pependit in aura; instruit et natum 'medio' que 'ut limite curras, Icare,' ait 'moneo, ne, si demissior ibis, unda gravet pennas, si celsior, ignis adurat: inter utrumque vola. nec te spectare Booten aut Helicen iubeo strictumque Orionis ensem: me duce carpe viam!' pariter praecepta volandi tradit et ignotas umeris accommodat alas. inter opus monitusque genae maduere seniles, et patriae tremuere manus; dedit oscula nato non iterum repetenda suo pennisque levatus ante volat comitique timet, velut ales, ab alto quae teneram prolem produxit in aera nido, hortaturque sequi damnosasque erudit artes et movet ipse suas et nati respicit alas. hos aliquis tremula dum captat harundine pisces, aut pastor baculo stivave innixus arator vidit et obstipuit, quique aethera carpere possent, credidit esse deos. et iam Iunonia laeva parte Samos (fuerant Delosque Parosque relictae) dextra Lebinthos erat fecundaque melle Calymne, cum puer audaci coepit gaudere volatu deseruitque ducem caelique cupidine tractus altius egit iter. rapidi vicinia solis mollit odoratas, pennarum vincula, ceras; tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos, remigioque carens non ullas percipit auras, oraque caerulea patrium clamantia nomen excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo. at pater infelix, nec iam pater, 'Icare,' dixit, 'Icare,' dixit 'ubi es? qua te regione requiram?' 'Icare' dicebat: pennas aspexit in undis devovitque suas artes corpusque sepulcro condidit, et tellus a nomine dicta sepulti.

In Sicilia[recensere | fontem recensere]

Minos Daedalum in sicilia utenda aenigmate petivit. Cum Minos Kamikos advenerit, rex Cocalus, novens Daedalum aenigmatem solvere posse, eum tulit. Daedalus formica ad trahendum nervum utitur. Tum Minos Daedalum in aula Cocali esse et poposcit eum senem hominem ei dare. Cocalus suadet Minoni ut lavet prime. Deinde Cocali filiae Minonem in lavabro necaverunt. Aliqui, autem, dicunt Daedalum Minonem necare.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Apollodorus 3.1.4, 3.15.8, 'Epitome' 1.8-15
Ovidii Metamorphoses 8.183-262

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!