Kalakaua

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Kalakaua, ultimus rex Havaianus

Kalakaua, recte Kalākaua, natus David La‘amea Kamanakapu‘u Mahinulani Nalaiaehuokalani Lumialani Kalākaua, Anglice dictus the Merrie Monarch (18361891), fuit ultimus rex Havaianus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Natus est die 16 Novembris 1836, filius Kahana Kapa'akeae Grandis Principis et Analea Keohokalole Principissae.

Lunalilone rege mortuo, Kalakaua est a senatu die 12 Februarii 1874 electus rex, quamquam fortasse plurimi indigenae et certo plurimi alienigenae residentes Emmam Reginam viduam ei anteposuerunt.

Anno 1881, Kalakaua celebrum circa mundum iter coepit ut adventu alienigenarum studeat, coniunctiones inter Havaios et alias civitates meliorem faciat, et quomodo alii rectores imperant observet. (Rege absenti, Liliʻuokalani Principessa, soror heresque, fuit procurator regni.) Kalakaua Franciscopolitem primum advectus est, tum ad Iaponiam navigavit. Per Sinam, Thailandiam, Birmaniam, Indiam, Aegyptum, Italiam, Belgium, Imperium Germanicum, Austriam-Hungariam, Franciam, Hispaniam, Portugalliam, Britanniarum Regnum, et Foederatas Americae Civitates persistitit. Notabilia civitatis capita cum quibus congressus est fuerunt Meiji, imperator Iaponiensis; Leo XIII Papa; Humbertus I, Rex Italicus; Tewfik, Vice Regis Aegyptus; Gulielmus II, Imperator Germanus; Rama V, Rex Siamensis; Chester A. Arthur Praeses; et Victoria Regina. Sic fuit primus rex qui terram universam circumnavigavit.[1]

Iter Kalakauae Regis anno 1881

Kalakaua Palatium ‘Iolani, solum palatium regium quod super terram Americanam hodie stat, pretio $300,000, extraordinaria illius temporis summa. Multa et lauta supellex a rege coempta est in Europa.

Mortuus est apud Palace Hotel Franciscopoli die 20 Ianuarii 1891. Ultima verba fuerunt "Dic populo me conatum esse." Corpus Havaios super Charleston, navi Americana, redditum est. Rege sine prole obito, Liliʻuokalani, soror heresque, regnum excepit.

Signum Regni Havaiani apud Palatium ʻIolani, Honolului

Memoria[recensere | fontem recensere]

Kalakaua facete appellatus est "the Merrie Monarch" quia laetabilibus vitae elementis studuit. Dum regnabat, recreata est hula, quam missionarii Protestantes circa annum 1820 interdixerant. Hodie, honoratur eius nomen nomine feriae Merrie Monarch Festival, spectaculi ubi competitores hulas exsequuntur. Rex ad vitam revocavit luam, artem martialem Havaianam, et lapsum Havaianum. Kalakaua, frater, et duae sorores propter suas facultates musicas appellabantur "Regii Quattuor" (Anglice: the Royal Quartet). Rex "Hawaii Ponoi" composuit, hodie publicum civitatis Havaiorum carmen. Waikikis in vico, "Kalakaua Avenue," via praecipua, eius nomen commemorat. Regis studium ukulelis, novi chordophoni Havaiani, populi favorem huius instrumenti auxit.

Notes[recensere | fontem recensere]

  1. http://www.huapala.org/Ka_Momi.html.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

       

Nexus externi[recensere | fontem recensere]