Hawaii Ponoi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hawaiʻi Ponoʻī
Hymnus nationalis Havaiorum
Kalakaua Rex, verba carminis auctor
Verba scripsit David Kalākaua Rex
anno 1874
Musicam composuit Henricus Berger
Hymnus nationalis
proclamatus anno
1967

"Hawaii Ponoi," recte "Hawaiʻi Ponoʻī," est carmen civitatis et olim carmen publicum Havaiorum. Verba anno 1874 a Kalākaua Rex conscripta sunt, et musica ab Henrico Berger ordinata, tum duce Regalis Havaiorum Gregis. "Hawaii Ponoi" fuit unum ex publicis Regni Havaiorum et dum Reipublicae Havaiorum carminibus, contra "He Mele Lahui Hawaii," carmen a Liliuokalani Principissa (deinde Regina) compositum. Id etiam fuit publicum Territorii Havaiorum carmen, et novissime est symbolus civitatis secundum legem a Senatu Havaiorum anno 1967 sanctam.

Carmen in publicum proditum est a Choro Kawaiahaʻo in Honolulu die 16 Novembris 1874, regis die natali, et mox factum est ultimum carmen quod Regalis Havaiorum Grex in quoque concentu exsecutus est (Kanahele 1979:114). Anno 1876, edictum est publicum Regni Havaiorum carmen.

Carminis musica cantūs "God Save the Queen" et "Heil dir im Siegerkranz" aliquantulum memorat. In lingua Havaiana, locutio Hawaiʻi ponoʻī ad verbum significat 'propriam Havaiorum', ipsam nationem Havaianam (vel 'proprios Havaiorum', homines Havaianos).

Verba carminis[recensere | fontem recensere]

Hawaiʻi ponoʻī, Propria Havaiorum,
Nānā i kou mōʻī, attende tuum regem,
Ka lani aliʻi, principem augustum,
Ke aliʻi. principem.
   
Hawaiʻi ponoʻī, Propria Havaiorum,
Nānā i nā aliʻi, attende tuos principes,
Nā pua muli kou, filii post tuos,
Nā pōkiʻi. progenies.
   
Hawaiʻi ponoʻī, Propria Havaiorum,
E ka lahui ē, O ipsa natio,
ʻO kou hana nui tua magna pietas
E ui ē. est manere ē.
   
Hui: Chorus:
Makua lani ē, Parens auguste,
Kamehameha ē, Kamehameha ē,
Na kaua e pale, qui fecit muniret,
Me ka ihe. suā hastā.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Formula:Hymni nationales Oceaniae