Iosephus Planta

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Iosephus Planta (Joseph von Planta, Joseph de Planta; natus Castexegniae pagi Grisoniae die 10 Februarii 1744; mortuus Londinii die 3 Decembris 1827), eruditus rerum Helveticarum, fuit bibliothecarius principalis Musei Britannici.

Iosephus Planta, Andreae de Planta filius, natus est Castexegniae Helvetiae, patre ibi officium pastoris Ecclesiae Reformatae tenente. Apud universitatem Ultraiectinam legibus philologiaeque studuit; circa annum 1770 a secretis meruit apud legationem Britannicam Bruxellis. Ab anno 1773, patris nuper mortui successor, fuit bibliothecarius adiuvans Musei Britannici; ab anno 1775 sub-bibliothecarius; ab anno 1799 usque ad 1827 bibliothecarius principalis. Ibi oeconomiam bibliothecae renovavit, aedificia amplificare suasit, catalogum Bibliothecae Cottonianae anno 1802 ipse edidit, catalogi librorum impressorum novam editionem annis 1813-1819 editam curavit,[1] catalogos alios librorum manu scriptorum (collectionum Harleianae, Lansdownianae,[2] Hargravianae) promulgavit.

Fuit socius Regalis Societatis Londini ab anno 1774; a secretis meruit societatis ab anno 1776 1804 usque. Ab anno 1815 fuit et sodalis Societatis Regalis Scientiarum Gottingensis. De lingua Rhaetica, eo tempore eruditis fere incognita, commentationem anno 1776 divulgavit.

Iosephus Planta, frater Fredericae et Margaretae, in matrimonium dixit Elizabeth Atwood et ex ea genuit filiam Sophiam, anno 1779 natam, filiumque Iosephum.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1776 : "An Account of the Romansh language" in Philosophical Transactions of the Royal Society vol. 66 pp. 129–59
  • 1800 : The History of the Helvetic Confederacy
  • 1821 : A View of the Restoration of the Helvetic Confederacy

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. H. Ellis, H. H. Baber edd., Librorum impressorum qui in Museo Britannico adservantur catalogus. 7 voll. 1813-1819
  2. H. Ellis, F. Douce, edd., A catalogue of the Lansdowne manuscripts in the British Museum. 1819

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • G. R. de Beer, "Andreas and Joseph Planta" in Notes and Records of the Royal Society of London vol. 10 (1953) pp. 8-14
  • Edward Edwards, Lives of the founders of the British Museum: with notices of its chief augmentors and other benefactors, 1570-1870 Paginae selectae
  • M. Godet, Dictionnaire historique et biographique de la Suisse vol. 5 (1930) pp 302–6
  • P. R. Harris, "Planta, Joseph (1744-1827)" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis
  • P. von Planta, Chronik der Familie von Planta nebst verschiedenen Mittheilungen aus der Vergangenheit Rhätiens. 1892
  • W. W., "Planta, Joseph (1744-1827)" in Dictionary of National Biography edd. Leslie Stephen, Sidney Lee. 63 voll., 3 voll. suppl. (Londinii, 1885-1901 ~)