Latinitas nondum censa

Iohannes Fredericus Wolfenden

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Iohannes Fredericus Wolfenden (John Frederick Wolfenden seu Jack Wolfenden; natus anno 1906; mortuus 1985) quattuordecimviris praefuit qui anno 1957 commentum ediderunt titulo Report of the Departmental Committee on Homosexual Offences and Prostitution vel brevius Wolfenden Report.

Iohannes Wolfenden, alumnus et ab anno 1929 socius Collegii Magdalenae apud Oxonienses, scriptor de philosophia, fuit magister scholarum Uppingham et Salopianae, posteaque director et bibliothecarius principalis Musei Britannici ab anno 1968 usque ad 1974.