Latinitas nondum censa

Matheus Maty

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Matthew Maty

Matheus Maty (sic nomine primordiali, sed Anglice Matthew Maty; natus iuxta Ultraiectum anno 1718; mortuus 1776), medicus et biographus, qui gradus philosophiae doctoris et medicinae doctoris Academiae Lugduno-Batavae anno 1740 meruit. Londini ab anno 1741 officium medici implevit; eodem tempore fuit editor libellorum litterariorum Hagae annis 1750-1755 sub titulo Journal britannique divulgatorum. Ab anno 1751 fuit socius Regalis Societatis Londiniensis, cuius societatis fuit secretarius principalis ab anno 1765. Bibliothecarius principalis Musei Britannici meruit ab anno 1772 usque ad 1776.

Vita medici Ricardi Mead anno 1755, nomine suo omisso, divulgavit; opera posthuma Philippi Stanhope baronis Chesterfield congessit, quae post ipsius Maty mortem Iohannes Obadiah Justamond publicavit.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1740 : Matheus Maty, Dissertatio medica inauguralis de consuetudinis efficacia in corpus humanum. Lugduni Batavorum
  • 1740 : Matheus Maty, Dissertatio philosophica inauguralis de usu. Lugduni Batavorum
  • 1750-1755 : (editor vel auctor periodici) Journal britannique. 18 voll. Hagae
  • 1755 : Authentic memoirs of the life of Richard Mead, M.D. Londinii: J. Whiston and B. White [Opus anonymum Matthaeo Maty in catalogo nationali Civitatum Foederatarum attributum]
  • 1777 : (a J. O. Justamond editum) Miscellaneous works of the late Philip Dormer Stanhope, Earl of Chesterfield, consisting of letters to his friends, never before printed, and various other articles; to which are prefixed, memoirs of his life, tending to illustrate the civil, literary, and political, history of his time. 2 voll. Londinii: Edward and Charles Dilly

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • A catalogue of several valuable libraries ... including the books ... of M. Maty. Londinii, 1777.
  • Edward Edwards, Lives of the founders of the British Museum: with notices of its chief augmentors and other benefactors, 1570-1870 Paginae selectae