Francus Chalton Francis
E Vicipaedia
Francus Chalton Francis (Sir Frank Francis; Liverpolii natus die 5 Octobris 1901; mortuus die 15 Septembris 1988), alumnus Universitatis Liverpoliensis moxque Collegiii Emmanuelis apud Cantabrigienses, fuit director et bibliothecarius principalis Musei Britannici ab anno 1959 usque ad 1968. Methodum reimpressionis catalogi generalis bibliothecae, anno 1955 inceptae, ille demonstravit. Aedificium novum bibliothecae destinaturum, in insula quadam urbana a Museo ad meridiem versus, designavit; anno autem 1967 gubernium Britannicum alia proposita accepit.
Bibliographia [recensere]
- "Francis, Sir Frank Chalton (1901–1988)" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis
- "Obituary: Sir Frank Francis KCB: 1901–1988" in The Library ser. 6a vol. 11 (1989) pp. 150–154 Epitome
- "Sir Frank Francis: Obituary" in The Times (16 Sept. 1988) p. 20
- Alexander M. Cain, "Sir Frank Francis, K.C.B. 1901–1988" in Bulletin of the Medical Library Association vol. 77 (1989) p. 244
- P. R. Harris, "Sir Frank Francis of the British Museum, 1901–1988" in Library History vol. 22 (2006) pp. 3-26 Epitome