Latinitas nondum censa

Iohannes Winter Jones

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Iohannes Winter Jones (John Winter Jones; natus apud Lambeth Londinii anno 1805; mortuus apud Henley-on-Thames die 7 Septembris 1881), filius et nepos scriptorum, philologus ipse et recensor, fuit bibliothecarius principalis Musei Britannici ab anno 1866 usque ad 1873.

Iohannes Winter Jones, e stirpe Cambrico ortus, munus iuxta Commissionem Caritatum Londinii accepit ibique operam dedit usque ad annum 1837; postea in bibliotheca Musei Britannici laboravit, directoribus Henrico Ellis et Antonio Panizzi, cui in praeparatione regularum catalogizationis Ninety-One Cataloguing Rules adiuvit. Jones ipse, successor Panizzi, museum et bibliothecam direxit ab anno 1866, quo tempore aedificia collectionibus naturalibus destinata (nunc Museum Britannicum Historiae Naturalis) in pago suburbano constructa sunt.

Jones fuit vice-praeses Societatis Antiquariorum et ab anno 1877 praeses Adsociationis Bibliothecariae. Volumina tres pro Societate Hakluyt recensuit, inter quae reperimus opera Ludovici Vertomanni; opus etiam Poggio Bracciolini de Indiis nuper inventis Anglice vertit.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1823 : A translation of all the Greek, Latin, Italian, and French quotations which occur in Blackstone's Commentaries on the laws of England. Londinii
  • 1850 : Divers voyages touching the discovery of America and the islands adjacent, collected and published by Richard Hakluyt in the year 1582 edited, with notes and an introduction. Londinii: Hakluyt Society
  • 1851 : Commentatio de bibliotheca Musei Britannici in North British Review (Mai. 1851)
  • 1857 : (cum R. H. Major) India in the fifteenth century: being a collection of narratives of voyages to India, in the century preceding the Portuguese discovery of the Cape of Good Hope, from Latin, Persian, Russian, and Italian sources now first translated into English. Londinii: Hakluyt Society
  • 1861 : "Observations on the origin of the division of man's life into stages" in Archaeologia
  • 1863 : (cum G. P. Badger) The travels of Ludovico di Varthema in Egypt, Syria, Arabia Deserta and Arabia Felix, in Persia, India, and Ethiopia, A.D. 1503 to 1508 translated from the original Italian edition of 1510. Londinii: Hakluyt Society
  • 1963 : (Lincoln Davis Hammond, ed.) Travelers in disguise, narratives of Eastern travel by Poggio Bracciolini and Ludovico de Varthema; English translations by John Winter Jones. Cambridge, Mass.: Harvard University Press, 1963

Bibliographia[recensere | fontem recensere]