Latinitas nondum censa

Carolus Morton

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Carolus Morton (Charles Morton; natus anno 1716 in comitatu Westmorelandia; mortuus 1799) fuit alumnus Academiae Lugduno-Batavae ub gradum doctoratus medicinae anno 1748 meruit. Officium medici implevit apud Kendal et postea Londinii, ubi ab anno 1754 medicus Brephotrophei meruit. Fuit socius ab anno 1752 Regalis Societatis Londiniensis et secretarius huius societatis ab anno 1760 1774 usque; symbolas edidit in actis societatis de causis motus muscularis voluntarii (1751) et de cognatione scripturae Sinicae cum litteris hieroglyphicis (1768). Fuit sub-bibliothecarius Musei Britannici ab anno 1759; Matheo Maty mortuo, fuit bibliothecarius principalis ab anno 1776 usque ad mortem. Labores eius in opere A catalogue of the Harleian manuscripts in the British Museum, annis 1808-1812 divulgato, videntur.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1748 : De tussi convulsiva, dissertatio et theses medicae quas pro gradu doctoratus in Academiâ Lugduno-Batava defendit Carolus Morton, M.D.
  • 1759? : Eduardi Bernardi, S.T.P. et astronomiæ apud Oxonienses professoris Saviliani Orbis eruditi literaturam à charactere Samaritico deducta: tabulam hanc restauratam et supplementis quibusdam egregiis humanissime sibi subministratis auctam Musei Britannici curatoribus ... quasi primitias d. d. Carolus Morton
  • 1766 : Whitelockes notes uppon the Kings writt for choosing members of Parlement, XIII Car. II, being disquisitions on the government of England by King Lords and Commons; published by Charles Morton. Londinii: Andrew Millar
  • 1772 : Bulstrode Whitelocke, A journal of the Swedish ambassy in the years M.D.C.LIII and M.D.C.LIV from the commonwealth of England, Scotland, and Ireland a Carolo Morton editum. Anno 1855 reimpressum : A journal of the Swedish embassy in the years 1653 and 1654, impartially written by the Ambassador Bulstrode Whitelocke; first published from the original manuscript by Dr. Charles Morton; edited by Henry Reeve

Bibliographia[recensere | fontem recensere]