Iosephus Conrad

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iosephus Conrad anno aetatis suae 47 fere (1904).

Iosephus Conrad (natus Józef Teodor Konrad Korzeniowski[1]; Berdichev Russiae Imperialis, 3 Decembris 1857Bishopsbourne Cantiae Angliae 3 Augusti 1924) fuit scriptor Polonicus qui Anglice scripsit postquam se in Angliam migraverat. Nationalitas Britannica ei anno 1886 concessa est, sed se semper Polum habuit.[2] Conrad unus ex maximis mythistoriarum scriptoribus in lingua Anglica habetur,[3] quamquam lingua volubiliter non usus est donec tertium suae aetatis decennium attigit (et semper tenore conspicuo). Fabulas et mythistorias conscripsit, saepe loco maritimo positas, quae difficultates spiritus humani in medio universo indifferenti depingunt. Magister fuit scribendi generis in prosa, qui distincte non Anglicam[4] mollitiam tragicam litteris Anglicis intulit.[5]

Quamquam nonnulla ex eius operibus modum romanticismi exhibent, praecursor litterarum modernistarum late habetur. Suus modus narrativus personaeque contraheroicae permultos moverunt scriptores, inter quos I. G. Ballard, Gulielmus S. Burroughs, Italus Calvino, Ioannes Maxwell Coetzee,[6] Gulielmus Faulkner,[6] Franciscus Scott Fitzgerald,[6] Gulielmus Golding,[6] Graham Greene,[6] Iosephus Heller, Ernestus Hemingway,[7] D. H. Lawrence, Malcolm Lowry, Gabriel García Márquez,[6] Vidiadhar Surajprasad Naipaul,[6] Georgius Orwell,[8]Ioannes le Carré,[6] Philippus Roth,[9] Salman Rushdie,[10] et Hunter S. Thompson. Accommodatae sunt pelliculae ex, aut motae ab, eius libris Almayer's Folly, The Duel, Heart of Darkness, Lord Jim, Nostromo, An Outcast of the Islands, The Rover, The Secret Agent, The Shadow Line, et Victory.

Conrad, flore aetatis Imperii Britannici laborans, nationales Poloniae experientias atque personales experientias suas in classibus mercatoriis Francica et Britannica effodit, ut fabulas breves mythistoriasque excogitaret quae mundum ab Europa regnatum monstrant cum profunda humanae animae explorarent. Sua opera fictionis et non fictionis, mox et bene a litterariis cognoscentis aestimata, significationem paene fatidicam adepta sunt, a luce posteriorum nationalium et internationalium saeculorum vicensimi et vicensimi unius calamitatum inluminata.[8]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Zdzisław Najder, Joseph Conrad: A Life (Camden House, 2007). ISBN 978-1-57113-347-2.
  2. In epistola 14 Februarii 1901 ad Józef Korzeniowski, bibliothecarium in Universitas Jagielloniana Crakoviae, scripta, Conrad scripsit: "Late agnoscitur me esse Polum Iosephumque Konrad sunt mea nomina [data], quorum illud a me adhibetur ut cognomen ne ores aliena meum cognomen verum distorquant—distortio quam tolerare non possum. Mihi non videtur me civitati meae infidelem fuisse quia se Anglicis monstravi nobilem ex Ucraina ortum nautam esse potest tam bonum quam ei, et eis res in eorum lingua dicere potest." Zdzisław Najder, Joseph Conrad: A Life, pp. 311–312.
  3. Joseph Conrad. Encyclopædia Britannica.
  4. Rudyard Kipling credidit "with a pen in his hand he was first amongst us" sed fuit in eius cogitatione nihil Anglicum: "When I am reading him, I always have the impression that I am reading an excellent translation of a foreign author." Locus citatus in Jeffrey Meyers, Joseph Conrad: A Biography, p. 209. Vide Zdzisław Najder opinionem similem: "He was . . . an English writer who grew up in other linguistic and cultural environments. His work can be seen as located in the borderland of auto-translation." Zdzisław Najder, Joseph Conrad: A Life, 2007, p. IX.
  5. "Poland." Encyclopædia Britannica. 2009. Encyclopædia Britannica Online. 5 Augusti 2009.
  6. 6.0 6.1 6.2 6.3 6.4 6.5 6.6 6.7 John Stape, The Several Lives of Joseph Conrad, p. 271.
  7. Leo Gurko, Joseph Conrad: Giant in Exile, 1962, pp. 37, 147, 222, 248.
  8. 8.0 8.1 Jeffrey Meyers, Joseph Conrad: A Biography, 1991.
  9. "Philip Roth: Unmasked", American Masters, PBS, 2013.
  10. Titulus Joseph Anton: A Memoir mythistoriae Rushdianae nomina data Iosephi Conrad et Antonii Chekhov misect, duorum ex auctoribus gratissimis Rushdieanis. "Meeting Salman Rushdie", BBC, 17 September 2012.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Iosephus Conrad spectant.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum Conrad spectant.
Fontes
Portae et biographiae
Iudicium litterarium
Miscellanea


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!