Ioannes Panfilov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Monumentum Ioanni Panfilov, Almaty, Cazachiae

Ioannes Basilii filius Panfilov (Russice Иван Васильевич Панфилов, tr. Ivan Vasil'evič Panfilov; natus 1 Ianuarii 1893 in urbe Petrovsk gubernii Saratoviensis Imperii Russici, caesus 18 Novembris 1941 prope vicum Gusёnevo regionis Moscuensis Russicae SFSR Unionis Sovieticae) erat rerum militarium peritus Sovieticus, Heros Unionis Sovieticae.

Ioannes Panfilov ab anno 1915 in Bello Orbis Terrarum Primo, et ab anno 1918 in Bello Civili Russico participabat. Anno 1920 factus est socius Factionis Communisticae Russicae (bolsevicorum). Ab anno 1938 comissarius militaris Rei Publicae Sovieticae Socialisticae Chirgisicae Unionis Sovieticae erat. In Bello Magno Patrio fuit praefectus partis exercitus Sovietici, quae gloriam meruit in pugnis prope urbem Volokolamsk regionis Moscuensis, sed caesus est die 18 Novembris anno 1941. Post mortem, die 12 Aprilis anno 1942, titulo Herois Unionis Sovieticae ornatus est.