Ioannes Modrow

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Modrow anno 1989

Ioannes (Theod. Hans) Modrow (natus 27 Ianuarii 1928 oppido Jasenitz apud Stettinum) vir publicus vir publicus Rei publicae Democraticae Germanicae et sodalis SED, postea Factionis Democratici Socialismi erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam Modrow tirocinium machinarii fecit et anno 1944 miles Bello conscriptus est. Ab exercitu Sovietico captus et anno 1949 in Zonam Sovieticam dimissus est. Ibi sodalis SED et procurator Iuventutis Theodiscae Liberae (FDJ) factus est. Annis 1952 - 1957 Berolini et Moscoviae sociologiae studebat et diploma accepit, annis 1959 - 1961 etiam oeconomiae Berolini studebat et et huius disciplinae diploma adeptus est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Modrow uxorem duxit, quae anno 2003 mortua est. Ex ea duas filias habuit. Nunc cum consorte Berolini vivit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Modrow anno 1958 primo legatus Camerae Popularis electus est et ad usque finem RDG mansit. Anno 1961 secretarius factionis suae Copenici, deinde inter regentes SED totius Berolini erat. Ab anno 1967 sodalis Comitatus Centralis SED erat. Inter duces SED Modrow postea fautor reformarum (i.e. glasnost) Michaelis Gorbačëv videbatur. 8 Octobris 1989 cum legatis demonstrantium Lipsiae de pace conservanda egit. 13 Novembris 1989 praeses ministrorum RDG creatus est. Mense Februario 1990 etiam legatos oppositionis administros sine officio nominavit. Postquam Camera Popularis 18 Martii 1990 primo libere electa est, Modrow se a magistratu recessit. Eodem anno praeses honoris causa Factionis Democratici Socialismi, successoris SED, electus est. Annis 1990 - 1994 legatus Dietae Foederalis Germaniae, annis 1999 - 2004 legatus Parlamenti Europaei fuit.

Consilia[recensere | fontem recensere]

De consiliis et factis Modrow saepe controversiae erant. Quamquam enim fautor reformarum socialismi erat, accusatus est, quod electiones RDG cum aliis depravisset. Itaque etiam anno 1993 iudicio damnatus est. Praeterea dixit, caedes, qui ad Murum Berolinensem commissae sunt, non solum vitium orintis, sed etiam occidentis fuisse. Denique dixit et in RDG fuisse modum democratiae. Anno 1998 autobiographiam composuit, cui titulus erat: Ich wollte ein anderes Deutschland (Latine: Germaniam alteram volui).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]