Gulielmus Stoph

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gulielmus Stoph anno 1976

Gulielmus (Theod. Willi) Stoph (natus 9 Iulii 1914 Berolini, mortuus 13 Aprilis 1999 eodem loco) vir publicus Rei publicae Democraticae Germanicae (RDG) et sodalis SED fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Stoph filius opificum erat et post scholam finitam tirocinium caementarii fecit et ab 1931 hoc munere utebatur. Eodem anno sodalis KPD factus est et pro agentibus clandestinis Communistarum laboravit, cum Nazistae 1933 Germaniae rerum potiti essent. Annis 19351937 conscriptus militabat. Deinde in officina architecti Berolini laboravit, antequam anno 1940 miles ad Bellum Orbis Terrarum II iterum conscriptus est. In expeditione in Unionem Sovieticam meruit, et anno 1945 brevi tempore captivus belli fuit, sed fugere potuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Postquam 22 Iulii 1945 Berolinum revertisset, statim iterum pro KPD laborare coepit, et in factione (ab anno 1946 SED nominata) peritus aedificandi et deinde totius oeconomiae fuit. Ab anno 1950, legatus Camerae Popularis RDG et inter duces SED erat et ad annum 1989 mansit. Annis 19521955 Administer Internarum Rerum RDG et deinde ad annum 1960 Administer Defensionis Publicae fuit. Annis 19541962 etiam praeses vicarius consilii ministrorum et annis 1962–1964 legatus Consilii Rei Publicae erat. Annis 19641973 successor Ottonis Grotewohl praeses ministrorum RDG erat et deinde ad annum 1976 praeses consilii rei publicae (h.e., dux summus RDG). Anno 1976, Ericus Honecker praeses SED et praeses consilii rei publicae se ipsum nominavit, Stoph iterum praeses ministrorum factus est et ad 7 Novembris 1989 mansit. Tum rerum eversio in RDG finem eius cursus honorum fecit: 18 Octobris eius anni Ericum Honecker urserat, ut a magistratibus propter necessitatem rei publicae se recessit. Die 3 Decembris 1989, e factione SED eiectus est. 8 Decembris corruptionis accusatus et in carcerem coniectus est.

Ultimi anni[recensere | fontem recensere]

Mense Februario anni 1990, Stoph valetudinis causa e carcere emissus est, sed Maii 1991 iterum propter fugitivos ad finem RDG necatos incarceratus est. Augustor? iterum dimissus est, sed mense Novembri iudicium coepit, quod autem brevi tempore valetudinis rei causa finitum est. Anno 1994 iudicium Berolini constituit, ne pecunia ei anno 1990 dempta repetenda sit. Anno 1999 Stoph mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]