Ioannes Egon Engell

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ioannes Egon (Germanice: Hans Egon) Engell (natus 15 Novembris 1897 vico Selmsdorf (Megalopolis), mortuus 16 Augusti 1974 oppido Bad Salzdetfurth (Saxonia Inferior)) vir publicus Germanicus et sodalis factionis primo NSDAP, postea BHE fuit.

Index

Iuventus et munus [recensere]

Pater eius fundum administrabat. Ipse Berolini et Rostochii scholam frequentabat et anno 1914 testimonium maturitatis accepit. Sua sponte eodem anno ad Bellum Orbis Terrarum I miles accessit et anno 1915 a Russicis captus est. Ab anno 1919 Berolini, Lipsiae atque Monachii rebus politicis studebat. Ab anno 1921 ipse fundum in Megalopolis administrabat. Post Bellum Orbis Terrarum II ab Unione Sovietica ei fundum demptum et ipse expulsus est et in Saxoniam Inferiorem venit, ubi minister publicus laboravit.

Cursus honorum [recensere]

Engell ab anno 1931 sodalis Nazistarum et ab anno 1932 legatus ad senatum terrae Megalopolis-Suerini fuit. Mense Iunio 1933 administer rei agrariae et 9 Augusti praeses nibistrorum huius civitatis factus est. Postquam Nazistae Megalopolim Suerinum cum Megalopoli-Strelicia consociaverunt, Engell et praeses ministrorum novae Megalopolis nominatus est. Die 26 Octobris 1934 a magistratu se recedere coactus est, anno 1937 etiam e factione excludebatur. Annis 1952 - 1968 pro factione BHE (Foedus expulsorum) legatus ad dietam circuli Hildesiae fuit et annis 1953 - 1957 etiam legatus Dietae Foederalis Germaniae fuit[1].

Nexus externi [recensere]

Notae [recensere]

  1. Beate Behrens, Mit Hitler zur Macht, Aufstieg des Nationalsozialismus in Mecklenburg und Lübeck 1922 - 1933, Rostochii 1998, p. 172