Iacobus Ramon y Cajal

E Vicipaedia

Iacobus Ramon y Cajal, MD., PhD., (Hispanice Santiago Ramón y Cajal, natus Navarrae 1 Maii 1852 et mortuus Matrito 17 Octobris 1934) fuit medicus Hispanicus, in pathologia et histologia specializatus, et investigator neuroscientificus qui propter praeclara experimenta et novam neuri doctrinam Praemio Nobeliano Medicinae anno 1906 lauratus est.

Neuri doctrina quam Cajal protulit statuit systema nervosum ex cellulis singulis componi quae neura appellantur. Antequam Cajal in sphaera neuroscientiae laboravit, biologi omnino irregulari cellularum nervosarum forma confundantur. Cajal ut mysteriosas cellulas intelligat duabus methodis usus est: primo, cellulas investigare organismorum neonatalium, cum nondum copiosas et frequentes sint; secundo, methodum speciale a Camillo Golgi inventum ahibere qua cellulae Ag tingantur. Methodus Golgi tinguit ita, ut in cerebro neonatali microscopio monstratur cellula singula. Hae imagines etiam filamenta inter cellulas vista monstraverunt partes integras esse singulae cuiusdam cellulae . Cajal itaque procedit ut duae varietates filamentorum identificet, axones et dendrites, et hypothesim fecit axones cum dendritibus coniugari in locis specialibus quos postea synapses Carolus Sherrington appellaret. Tandem Cajal statuit quattuor doctrinas quae usque hodie neuroscientiam regunt:

  1. Neuri doctrina: neuron est singula cellula quae signum in se dendritibus recepit et signum ex se missit axionibus;
  2. Synapsium scissura: synapses, loci ubi axiones cum dendritibus tangent, spatium vel scissura quoddam inter neuronibus praebent;
  3. Specificitas conexionum: neura non sponte sed consilio conectuntur ita ut viae speciales seu circuitus neurales statuuntur quibus signis meari possunt.
  4. Polarizatio dynamica: signa in neuris solummodo meant a dentritibus ad axones.

Interest Golgi et Cajal, quamquam pro inventis Cajal Praemio Nobeliano una laurati sunt, eos usque Golgi mortem nihilominus conflixisse, inter se de natura neurorum et filimentorum inter ea vehementer dissidentes, tanto ut Golgi orationem suam Nobelianam contra doctrinas Cajal omnino arguere dicavit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Cajal natus est in Petilla de Aragón, in Navarra, Hispaniae, 1 die m. Maii 1852, obiit autem Matriti, 17 Oct. 1934.