Neuron

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imago neuri

Neuron (-i, n.)[1],[2] seu neuronum (e Graeco νεῦρον 'nervus') est excitabilis systematis nervorum cellula animalium superiorum. Propter membrana ad stimulos sentiendos apta, neura quam optima sunt communicatu: et sensus externos recipiunt et impulsus nervosos inter se ipsas aut alias cellulas ducunt.

Partes tres habent: soma, vel corpus neuri, ubi situs est nucleus, Nissli corpusculi, et alia organula; dendritae, quae sunt elongationes breves e somate quasi nexus adhibiti cum ceteris neuris, et axon, pars longissima neuri. E neuris compositi sunt nervi, quamobrem particulas primas esse dicuntur medullae spinalis et cerebri. Cerebrum humanum circiter 86 milliarda neurorum habet.

Iunctura neurorum synapsis appellatur. Cuique neuro sunt circiter 10'000 synapsium.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. TH H2.00.6.01.00001, Terminologia Histologica
  2. [ http://machaut.uchicago.edu/?resource=Webster%27s&word=neuron&use1913=on Neu"ron (?), n.; pl. Neura (#). [NL., from Gr. ney^ron nerve.] (Anat.)... B. G. Wilder.]


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!