Hyllus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

In mythologia Graeca Hyllus fuit filius Herculis et Deianirae. In Thessalia a Trachiniorum rege Ceyce educatus est, dum pater labores suos perficit. Postquam Deianira patrem quaesitum eum misit, Hyllus Herculem in monte Oeta morientem invenit, Nessi tunica combustum. Tum rogo construendo interfuit atque ultimas voluntates patris accepit : iussu eius Iolen uxorem duxit e qua Cleodaeum genuit.

Postea Eurystheum necavit, qui Hercule mortuo, matrem eius Alcmenen et liberos vexare non cessabat. Mox dux Heracleidarum factus est, qui Peloponnesum armis reciperare conati sunt. Sed victus a Tegeaeorum rege necatus est.

Hyllus persona fuit in tragoediis de morte Herculis : Trachiniae Sophocleae et Hercules Oetaeus Senecanus.

Fontes[recensere | fontem recensere]