Heracleidae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Heracleidae seu Heraclidae fuerunt complures posteri Herculis, praecipue intelleguntur esse Hylli, qui fuit maximus natu ex quattuor filiis a Deianira (aliquando Hyllus putatur filius Herculis a Melita). Alii Heracleidae erant Macaria, Lamos, Manto, Bianor, Tlepolemus, et Telephus. Qui Heracleidae, ut fama erat, fuerunt reges Doriei, qui regna Peloponnesiaca Mycenas, Lacedaemona, et Argum vicerunt, quoniam enuntiaverunt ius esse regnantibus per genetorem. Quod saepius est vocatum "Incursio Doriana."