Iole

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iole et Herakles apud Eurytum. Crater "Eurytius" dictus in Museo Lupariensi.

In mythologia Graeca Iole fuit filia Euryti, Oechaliae regis. Cum pater uxorem dare recusasset, Hercules ut ea potiretur urbem expugnavit atque Eurytum sub oculis filiae necavit. Postea eam Trachinem apud uxorem Deianiram captivam praemisit. Quae origo mortis herois fuit : nam Deianira, zelotypia ardens atque metuens ne paelici postponeretur, sanguine Nessi, quod philtrum amoris esse credebat, tunicam imbuit atque donum Herculi misit. Hecules magnis cruciatibus moriens Hyllo filio imperavit ut Iolen uxorem (fortasse iam opera sua gravidam[1]) duceret, quae Cleodaeum peperit, qui dux Heracleidarum post patrem fuit.

Iole persona scaenica in Hercule Oetaeo fuit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic saltem inquit Hercules in Hercule Oetaeo : tibi illa pariat quidquid ex nobis habet = versus 1496.