Latinitas nondum censa

Hermannus Titov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Hermannus, vulgo German, Stephani filius Titov (Russice: Герман Степанович Титов, tr. German Stepanovič Titov; 11 Septembris 193520 Septembris 2000) fuit secundus cosmonauta Sovieticus qui in spatium praeter orbem terrarum iactus est.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Hermannus Titov natus est die 11 Septembris 1935 in vico Verchnee Žilino nunc ad territorium Altaicum Russiae pertinenti. Anno 1957 Novosibirsci in urbe complevit studium in Schola militari artis aviaticae Stalingradensi, postea ut aviator militaris meruit.

Ab anno 1960 ad annum 1970 Titov erat in caterva cosmonautarum. Diebus 67 Augusti anni 1961 volatum in nave cosmica Vostok-2 («Восток-2», i.e. 'Oriens-2'), 25 h. durantem, in spatium cosmicum fecit et 17 circumvolationes Telluris perfecit. Die 9 Augusti 1961 titulum Herois Unionis Sovieticae accepit. Praeterea, multa alia praemia Sovietica (e.g. Praemium Leninianum anno 1988) atque terrarum extranearum accepit.

Annis 19721991 Titov in Administratione suprema rerum cosmicarum Ministerii defensionis Unionis Sovieticae favebat operi. Annis 19921993 praeses Sedis internationalis scientificae technicae artis cosmonauticae et electronicae Kosmoflot (i.e. 'Classis cosmica'), annis 19931995 vicarius praesidis consilii Sedis Russicae conversionis complexus aerocosmici, et ab anno 1999 praeses Foederationis cosmonauticae Foederationis Russicae.

Hermannus Titov, socius Factionis Communisticae Unionis Sovieticae ab anno 1961, annis 19621970 erat legatus Consilii (Sovieti) Supremi URSS. Annis 19952000 legatus Consilii (Dumae) Publici Foederationis Russicae erat.

Titov nonnullos libros scripsit: 700 000 chiliometra in spatio cosmico («700 000 километров в космосе», anno 1961), Ars aviatica et spatium cosmicum («Авиация и космос», anno 1963), etc.

Mortuus est die 20 Septembris 2000 Moscuae.

Fons[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hermannum Titov spectant.