Valentina Tereškova

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Valentina Tereškova, in nota postalica Sovietica anno 1963 depicta

Valentina Vladimiri filia Tereškova (Russice Валентина Владимировна Терешкова, tr. Valentina Vladimirovna Tereškova; nata die 6 Martii 1937 in vico Bol'šoe Maslennikovo regionis Iaroslaviensis Russiae, tunc in URSS), cosmonauta Sovietica, prima mulier est, quae volatum in spatium cosmicum perfecit (anno 1963, in nave Vostok-6). Titulo Herois Unionis Sovieticae nonnullisque aliis signis laudis ornata est. Ab anno 2011 est legata Concilii (vulgo Duma) Publici Foederationis Russicae.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Valentinam Tereškovam spectant.