Volubilitas (quantica)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Volubilitas

Volubilitas in physica plerumque appellatur stabilis rotatio quae corpus physicum symmetricum circum eius axem habere solet. Volubilitatis quantitas per motum angularem circum proprium axem censeri solet, vel per rotationis celeritas unitatibus rpm vel Hz.

In mechanica quantica repperitur quandam volubilitatem intrisicam a omnibus particulis elementariis usque in singulis punctis constitutis habitam, ut minimam motum angularem habeant etsi nullam rotationem ostendant. Itaque ibi volubilitas definienda est ut nihil sit nisi numerus integer vel semi-integer qui cum constante Planckiano multiplicatur ut motus angularis obtineatur. Particulae secundum volubilitatem dividuntur in duo classes: bosones sunt particulae volubilitate integra ; fermiones autem particular volubilitate semi-integra.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]