Hawaii Aloha

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

"Hawaiʻi Aloha," etiam "Kuʻu One Hanau" appellatum, est hymnus Christianus, nunc ubique in templis et aeque coetibus saecularibus cantus, et alterum Havaiorum carmen civitatis latissime habitum. Id a plurimis putatur populo Havaiano gratissimus ex plusquam 900 hymnis a Laurentio Lyons (18071886) missionario scriptis. Carminis musica est "I Left It All with Jesus," vetus melodia a Iacobo McGranahan (1840–1907) composita. Lyons fortasse anno 1852, primo missionariorum Havaianorum grege in Pacificum Meridionalem discessuro, hymnum confecit (Damon 1935).

Carmen a Senatu Havaiorum anno 1967 consideratum erat, et iterum ab Havaiano Civitatis Formae Conventu anno 1978, ut fiat publicum civitatis carmen, sed "Hawaii Ponoi," carmen a Kalakaua Rege scriptum, cum musica ab Henrico Berger, duce Regalis Havaiorum Gregis, composita, in eius loco electum est.

"Hawaiʻi Aloha" usitate canitur in coetibus parvis magnisque, formalibus informalibusque, in Havaiis gentibusque externis, dum homines in circulo stant, manibus prehensis.

Verba carminis[recensere | fontem recensere]

E Hawaiʻi, e kuʻu one hanau e,
kuʻu home[1] kulaiwi nei:
ʻoli no au i na pono lani ou,
E Hawaiʻi, aloha e!

O Havaiʻi, O harena indigena,
meum home, mea patria:
tuis moribus augustis exsulto,
O Havaiʻi, salve O!

   Hui:
E hauʻoli e na ʻopio o Hawaiʻi nei,
ʻoli e! ʻoli e!
Mai na aheahe makani e pa mai nei,
mau ke aloha no Hawaiʻi.

   Chorus:
O felix Havaiorum hic iuventus,
exsulta! exsulta!
Ex auris clementibus quae huc adflant,
Havaios stet pietas erga.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen Anglicum, 'domus', Havaiane duobus syllabis enuntiatum: ho + me.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Damon, Ethel M. 1935. Na Himeni Hawaii: A Record of Hymns in the Hawaiian Language. Honolulu: Star Bulletin.
  • Doyle, Emma Lyons. 1953. Makua Laiana: The Story of Lorenzo Lyons. Honolulu: prelo privato.
  • Kanahele, George S.; Berger, John, eds. (2012) [1979]. "Hawaiʻi Aloha" (Anglicus). Hawaiian Music & Musicians [Hawaiian Musica & Musici] (Secundo ed.). Honolulu, HI, USA: Mutual Publishing, LLC. ISBN 9781566479677
       

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Carmen sonitum: