Regalis Havaiorum Grex

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Regalis Havaiorum Grex est veterrimus solusque perennis grex municipalis in Civitatibus Foederatis.

Nunc membrum Urbis et Comitatus Honolulus, Regalis Havaiorum Grex habitatoribus loci peregrinatoribusque delectat ab anno 1836, cum grex a Kamehameha III Rege constitutus est. Henrico Berger Prussiano duce, grex in Civitatibus Foederatis, Europa, et terris Oceani Pacifici celeberrimus factus est.

Pro grege, Berger, praefectus in Imperiali Exercitu Germano qui ad Regnum Havaiorum anno 1872 immigraverat, multa itinera et alia carmina composuit, unde Pater Musicae Havaianae nunc aliquando appellatur. Is et Kalakaua Rex carmen creaverunt "Hawaiʻi Ponoʻī," hymnum nationalem Regni Havaiorum, tum Reipublicae Havaiorum Territoriique Havaiorum, quod iam est pro publico carmine civitatis Havaiorum. Grex aliis gregibus orichalci in Havaiis et alibi in Polynesia Oceanoque Pacifico exemplum praebuit. Secundum Patricium Hennessey, grex Liliʻuokalani Reginae carmen "Aloha Oe" in Civitatibus Foederatis introduxit.[1]

Anno 2008, gregi fuerunt quadraginta musici perennes. A Michaele D. Nakasone ductus, grex quoque Die Veneris meridie super gramen Palatii Iolani Honolulu in media urbe canit, et quoque Die Solis hora 2:00 post meridiem ex scaena musica in Horto Kapiolani Waikikis.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 "Notae Iucundae," a Regali Havaiorum Grege divulgatae, Urbe et Comitatu Honolulus, et Urbano Honolulus Concilio.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

       

Nexus externi[recensere | fontem recensere]